3.
[8]
domuisti
gentis immanitate barbaras, multitudine innumerabilis, locis
infinitas, omni copiarum genere abundantis: ea tamen1
vicisti quae et naturam et condicionem ut vinci possent
habebant. nulla est enim tanta vis2 quae non ferro et
viribus debilitari frangique possit. animum vincere, iracundiam
cohibere, victo3 temperare, adversarium nobilitate,
ingenio, virtute praestantem non modo extollere iacentem
sed etiam amplificare eius pristinam dignitatem, haec qui
faciat4, non ego eum cum summis viris comparo, sed simillimum
deo iudico.
[9]
itaque, C. Caesar, bellicae tuae laudes
celebrabuntur illae quidem non solum nostris sed paene
omnium gentium litteris atque linguis, neque ulla umquam
aetas de tuis laudibus conticescet; sed tamen eius modi res
nescio quo modo, etiam cum leguntur, obstrepi clamore
militum5 videntur et tubarum sono. at vero cum aliquid
clementer, mansuete, iuste, moderate, sapienter factum, in
iracundia praesertim quae est inimica consilio, et in victoria
quae natura insolens et6 superba est, audimus aut legimus7,
quo studio incendimur, non modo in gestis rebus sed etiam
in fictis ut eos saepe quos numquam vidimus diligamus!
te vero quem praesentem intuemur,
[10]
cuius mentem sensusque
et os cernimus, ut, quicquid belli fortuna reliquum
rei publicae fecerit, id esse salvum velis, quibus laudibus
efferemus, quibus studiis prosequemur, qua benevolentia
complectemur? parietes, me dius fidius, ut mihi videtur8,
huius curiae tibi gratias agere gestiunt, quod brevi tempore
futura sit illa auctoritas in his maiorum suorum et suis sedibus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.