previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2.

nullius tantum flumen est ingeni, nulla1 dicendi aut scribendi tanta vis, tantaque2 copia quae non dicam exornare, sed enarrare, C. Caesar, res tuas gestas possit. tamen hoc adfirmo et3 pace dicam tua, nullam in his esse laudem ampliorem quam eam quam hodierno die consecutus es. [5] Soleo saepe ante oculos ponere idque libenter crebris usurpare sermonibus, omnis nostrorum imperatorum, omnis exterarum gentium potentissimorumque populorum, omnis regum clarissimorum4 res gestas cum tuis nec contentionum magnitudine nec numero proeliorum nec varietate regionum nec celeritate conficiendi nec dissimilitudine bellorum posse conferri, nec vero disiunctissimas terras citius passibus cuiusquam potuisse peragrari quam tuis non dicam cursibus, sed victoriis lustratae5 sunt. [6] quae quidem ego nisi ita6 magna esse fatear ut ea vix cuiusquam mens aut cogitatio capere possit, amens sim; sed tamen sunt alia maiora. nam bellicas laudes solent quidam extenuare verbis easque detrahere ducibus, communicare cum multis, ne propriae sint imperatorum. et certe in armis militum virtus, locorum opportunitas, auxilia sociorum, classes, commeatus multum iuvant, maximam vero partem quasi suo iure Fortuna sibi7 vindicat et, quicquid est8 prospere gestum, id paene omne ducit suum. [7] at vero huius gloriae, C.9 Caesar, quam es paulo ante adeptus socium habes neminem: totum hoc quantumcumque est, quod certe maximum est, totum est, inquam, tuum. nihil sibi ex ista laude centurio, nihil praefectus, nihil cohors, nihil turma decerpit; quin etiam illa ipsa rerum humanarum domina, Fortuna, in istius se10 societatem gloriae non offert: tibi cedit, tuam11 esse totam et propriam fatetur. numquam enim temeritas cum sapientia commiscetur nec ad consilium casus admittitur.


1 nulla αhm: nulli DELa: nullius R. Klotz

2 tantaque α: tanta βγ

3 adfirmo et hoc β

4 clariss. regum β

5 lustratae β: illustratae αγ

6 ita αγ: tam β

7 sibi β hm: om. αa

8 est post gestum hab. β

9 C. om. αa

10 se ante non hab. β

11 tuam αhm: tuam se βa (se sup. lin. in D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: