11.
[33]
sed ut1, unde est orsa, in eodem terminetur oratio2, maximas
tibi omnes gratias agimus, C. Caesar, maiores etiam
habemus. nam omnes idem sentiunt, quod ex omnium
precibus et lacrimis sentire potuisti. sed quia non3 est
omnibus4 stantibus necesse dicere, a me certe dici volunt,
cui necesse est quodam modo, et quod fieri decet M. Marcello
a te huic ordini populoque Romano et rei publicae
reddito, fieri id intellego. nam laetari omnis non ut de
unius solum sed ut de5 omnium6 salute sentio.
[34]
quod
autem summae benevolentiae est, quae mea erga illum
omnibus nota semper7 fuit, ut vix C. Marcello8, optimo et
amantissimo fratri, praeter eum quidem cederem nemini,
cum id sollicitudine, cura, labore tam diu praestiterim
quam diu est de illius salute dubitatum, certe hoc tempore
magnis curis, molestiis, doloribus liberatus praestare debeo9.
itaque, C. Caesar, sic tibi gratias ago ut me omnibus
rebus10 a te non conservato solum sed etiam ornato, tamen
ad tua in me unum11 innumerabilia merita, quod fieri iam
posse non arbitrabar, magnus12 hoc tuo facto cumulus accesserit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.