10. diversae voluntates civium fuerunt distractaeque sententiae.
non enim consiliis solum et studiis sed armis etiam
et castris dissidebamus. erat1 obscuritas quaedam, erat
certamen inter clarissimos duces; multi dubitabant quid
optimum esset, multi quid sibi expediret, multi quid deceret2,
non nulli etiam quid liceret.
[31]
perfuncta res publica est hoc3
misero fatalique bello: vicit is qui non fortuna inflammaret
odium suum, sed bonitate leniret; neque omnis4
quibus iratus esset eosdem etiam5 exsilio aut morte dignos
iudicaret. arma ab aliis posita, ab aliis erepta sunt. ingratus
est iniustusque civis qui armorum periculo liberatus
animum tamen retinet armatum, ut etiam ille melior sit6 qui
in acie cecidit, qui in causa animam profudit. quae enim
pertinacia quibusdam, eadem aliis constantia videri potest.
sed iam omnis fracta dissensio est armis,
[32]
exstincta aequitate
victoris: restat ut omnes unum velint qui habent7
aliquid non sapientiae modo8 sed etiam sanitatis. Nisi
te, C. Caesar, salvo et in ista sententia qua cum antea
tum hodie maxime9 usus es manente salvi esse non possumus.
qua re omnes te qui haec salva esse volumus et
hortamur et obsecramus ut vitae, ut saluti tuae10 consulas,
omnesque tibi, ut pro aliis etiam loquar quod de me ipso11
sentio, quoniam subesse aliquid putas quod cavendum sit,
non modo excubias et custodias sed etiam laterum nostrorum
oppositus et corporum pollicemur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.