previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. [17]

ac primus aditus et postulatio Tuberonis haec, ut opinor, fuit, velle se de Q. Ligari scelere dicere. non dubito quin admiratus sis, vel quod nullo de alio1 quisquam2, vel quod is qui in eadem causa fuisset, vel quidnam novi sceleris3 adferret. 'scelus' tu illud vocas, Tubero? cur? isto enim nomine illa adhuc causa caruit. Alii errorem appellant, alii timorem; qui durius, spem, cupiditatem, odium, pertinaciam; qui gravissime, temeritatem: scelus praeter te adhuc nemo. ac mihi quidem, si proprium et verum nomen nostri mali quaeritur4, fatalis quaedam calamitas incidisse videtur et improvidas hominum mentis occupavisse, ut nemo mirari debeat humana consilia divina necessitate esse superata. [18] liceat esse miserosquamquam hoc victore esse non possumus; sed non loquor de nobis, de illis loquor qui occideruntfuerint cupidi, fuerint irati, fuerint pertinaces: sceleris vero crimine, furoris, parricidi liceat Cn. Pompeio mortuo, liceat multis aliis carere. quando hoc ex te quisquam5, Caesar, audivit, aut tua quid aliud arma voluerunt nisi a te contumeliam propulsare6? quid egit tuus invictus exercitus nisi uti7 suum ius tueretur et dignitatem tuam? quid? tu, cum pacem esse cupiebas, idne agebas ut tibi cum sceleratis an ut cum bonis civibus8 conveniret? [19] mihi vero, Caesar9, tua in me maxima merita tanta certe non viderentur, si me ut sceleratum a te conservatum putarem. quo modo autem tu de re publica bene meritus esses10, cum tot sceleratos incolumi dignitate esse voluisses? secessionem tu illam existimavisti, Caesar, initio, non bellum, nec hostile odium, sed civile discidium, utrisque11 cupientibus rem publicam salvam12, sed partim consiliis, partim studiis a communi utilitate aberrantibus. principum dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur; causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte quod probari posset; nunc melior13 ea iudicanda est quam etiam di adiuverunt. cognita vero clementia tua quis non eam victoriam probet in qua occiderit nemo nisi armatus?


1 nullo de alio αa: de nullo alio βhm

2 quisquam αβm: quicquam ah, ut voluit Haupt: del. Mommsen

3 sceleris del. Patricius

4 quaeratur β

5 quisquam ex te β

6 propulsare Cαβa: -sari hm

7 uti Cα: ut βγ

8 civibus om. Cα

9 Caesar β: om. αγ

10 esses si γ

11 neque β

12 salvam esse γ

13 melior certe γ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: