2. adhuc, C. Caesar, Q.
Ligarius omni culpa vacat1. domo est egressus non modo
nullum ad bellum sed ne ad minimam quidem suspicionem2
belli; legatus in pace profectus3 in provincia pacatissima ita se
gessit ut ei pacem esse expediret. profectio certe animum
tuum non debet offendere: num igitur remansio? multo
minus. nam profectio voluntatem habuit non turpem,
remansio necessitatem etiam honestam. ergo haec duo
tempora carent crimine: unum cum est legatus profectus,
alterum cum efflagitatus a provincia praepositus Africae est.
Tertium tempus quod post adventum Vari in Africa restitit,
[5]
si4 est criminosum, necessitatis crimen est, non voluntatis.
an ille, si potuisset illinc5 ullo modo evadere, Vticae quam6
Romae, cum P. Attio quam cum concordissimis fratribus,
cum alienis esse quam cum suis maluisset? cum ipsa
legatio plena desideri ac sollicitudinis fuisset propter incredibilem
quendam fratrum amorem, hic aequo animo esse
potuit belli discidio distractus a fratribus?
[6]
nullum igitur habes, Caesar, adhuc in Q. Ligario signum
alienae a te voluntatis; cuius ego causam animadverte,
quaeso, qua fide defendam: prodo meam. O clementiam
admirabilem atque omnium laude, praedicatione, litteris
monumentisque decorandam! M. Cicero7 apud te defendit
alium in ea voluntate non fuisse in qua se ipsum confitetur
fuisse, nec tuas tacitas8 cogitationes extimescit nec quid tibi
de alio audienti de se9 occurrat reformidat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.