previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9.

alieno autem a te animo quo modo1? speravit, credo, difficilis tibi Alexandreae2 fore exitus propter regionum naturam et fluminis. at eo tempore ipso pecuniam dedit, exercitum aluit, ei3 quem Asiae praefeceras nulla in4 re defuit; tibi victori non solum ad hospitium sed ad periculum etiam atque ad5 aciem praesto fuit. [25] secutum bellum est Africanum. graves de te rumores6, qui etiam furiosum illum Caecilium excitaverunt. quo tum rex animo7, qui auctionatus sit seseque spoliare8 maluerit quam tibi pecuniam non subministrare. 'at eo' inquit 'tempore ipso Nicaeam Ephesumque mittebat qui rumores Africanos exciperent et celeriter ad se referrent. itaque cum esset ei nuntiatum Domitium naufragio perisse, te in castello circumsederi, de Domitio dixit versum Graecum eadem sententia qua etiam nos habemus Latinum:

pereant amici, dum inimici una intercidant.' quod ille, si tibi esset9 inimicissimus, numquam tamen dixisset: ipse enim mansuetus, versus immanis. qui autem Domitio poterat esse amicus, qui tibi esset inimicus? tibi porro inimicus cur esset a quo, cum vel interfici belli lege potuisset10, regem et se et filium suum constitutos esse meminisset? [26] quid deinde? furcifer quo progreditur? ait hac laetitia Deiotarum elatum vino se obruisse in convivioque nudum11 saltavisse12. quae crux huic fugitivo potest satis supplici adferre? Deiotarum saltantem quisquam aut ebrium vidit umquam? omnes sunt in illo13 rege virtutes, quod te, Caesar, ignorare non arbitror, sed praecipue singularis et admiranda frugalitas: etsi hoc verbo scio laudari reges14 non solere. Frugi hominem dici non multum habet laudis in rege: fortem, iustum, severum, gravem, magni animi15, largum, beneficum, liberalem: hae16 sunt regiae laudes, illa privata est. Vt volet quisque, accipiat: ego tamen frugalitatem, id est modestiam et temperantiam, virtutem maximam iudico. haec in illo est ab ineunte aetate17 cum a cuncta Asia, cum a magistratibus legatisque nostris, tum ab equitibus Romanis qui in Asia negotiati sunt perspecta et cognita. [27] multis ille quidem18 gradibus officiorum erga rem publicam nostram ad hoc regium nomen ascendit; sed tamen quicquid a bellis populi Romani vacabat, cum hominibus nostris consuetudines, amicitias, res rationesque19 iungebat, ut non solum tetrarches nobilis sed etiam20 optimus pater familias et diligentissimus21 agricola et pecuarius haberetur. qui igitur adulescens nondum tanta gloria praeditus nihil umquam nisi severissime et gravissime fecerit, is ea existimatione eaque aetate saltavit?


1 fuit ante quo modo (quia a) add. γ

2 Alexandriae mei

3 ei om. β

4 in om. β

5 etiam atque ad (ad om. V) aciem CHVag: etiam atque etiam A: etiam et ad om. β

6 rumores sparsi E2γ

7 animo Cα: fuit add. β: erga te fuit add. γ

8 spoliare CHβ: exspol. AVa

9 tibi esset Cα: esset tibi βγ

10 potuisset et inposuisset C: et potuisset H: fort. et iure potuisset

11 in convivio nudumque AV

12 se salt. C

13 in illo sunt β regiae a

14 reges CHVγ: regem Aβ

15 magni animi CαBD: magnianimum ς: magnanimum Eh

16 hae CAVβh: haec Hag (cf. Phil. v. 8)

17 aetate hic defic. gh (ex hoc loc. γ = aς

18 ille quidem CHς: quidem ille AVβa

19 amicitias res rationes om. Cα

20 etiam βa: om. Cας

21 et dil. dil. Cα

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: