8. reliqua pars accusationis duplex fuit: una regem in
speculis semper fuisse1, cum a te animo esset2 alieno, altera
exercitum eum contra te magnum comparasse. de exercitu
dicam breviter, ut cetera. numquam eas copias rex
Deiotarus habuit quibus inferre bellum populo Romano
posset, sed quibus finis suos ab excursionibus et latrociniis3
tueretur et imperatoribus nostris auxilia mitteret. atque
antea quidem maiores copias alere poterat; nunc exiguas
vix tueri potest.
[23]
at misit ad nescio quem Caecilium4: sed
eos quos misit, quod ire noluerunt, in vincla coniecit.
non quaero quam veri simile sit5 aut non6 habuisse regem
quos7 mitteret aut eos qui missi essent non paruisse, aut,
qui dicto audientes8 in tanta re non fuissent, eos vinctos
potius quam necatos. sed tamen cum ad Caecilium mittebat,
utrum causam illam victam esse nesciebat an Caecilium
istum magnum hominem putabat? quem profecto is qui
optime nostros homines novit vel quia non nosset vel si
nosset, contemneret.
[24]
addit etiam illud, equites non
optimos misisse. credo9, Caesar, nihil ad tuum equitatum,
sed misit ex eis quos habuit electos. ait10 nescio quem ex
eo numero servum iudicatum. non arbitror, non audivi:
sed in eo, etiam si accidisset, culpam regis nullam fuisse
arbitrarer.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 in spec. semp. fu. Cαh: in spec. fu. semp. ag: semp. in spec. fu. β
5 non sit γ veri simile sit aut] verissiles itaut C: veris si lesit aut H: simile sit veri A
6 non ante habuisse del. Cardenus
8 audientes CαDag: obaud. h: obed. BE
9 credo gh: veteris credo (-es. Credo a) Cαβa (voc. veteris ex veri l. 15 repetitum videtur)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.