previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. [4] perturbat me, C. Caesar1, etiam illud interdum quod tamen, cum te penitus recognovi, timere desino: re enim iniquum est, sed tua sapientia fit aequissimum. nam dicere apud eum de facinore contra cuius vitam consilium facinoris inisse arguare, cum2 per se ipsum consideres, grave est; nemo enim fere est qui sui periculi iudex non sibi se aequiorem quam reo praebeat. sed tua, Caesar, praestans singularisque natura hunc mihi metum minuit. non enim tam timeo quid tu de rege Deiotaro, quam intellego quid de te ceteros velis iudicare. [5] moveor etiam loci ipsius insolentia, quod tantam causam quanta nulla umquam in disceptatione versata est dico intra domesticos3 parietes, dico extra conventum et eam frequentiam in qua oratorum studia niti solent: in tuis oculis, in tuo ore voltuque acquiesco, te unum intueor, ad te unum omnis4 spectat oratio: quae mihi ad spem obtinendae veritatis gravissima sunt, ad motum animi et ad omnem impetum dicendi contentionemque leviora. [6] hanc enim, C. Caesar5, causam si in foro dicerem eodem audiente et disceptante te, quantam mihi alacritatem populi Romani concursus adferret! quis enim civis ei regi6 non faveret cuius omnem aetatem in populi Romani bellis consumptam esse meminisset? spectarem curiam, intuerer forum, caelum denique testarer ipsum. sic, cum et deorum immortalium et populi Romani et senatus beneficia in regem Deiotarum7 recordarer, nullo modo mihi deesse posset oratio. [7] quae quoniam angustiora parietes faciunt actioque maximae causae debilitatur loco, tuum est, Caesar, qui pro multis saepe dixisti, quid mihi nunc animi sit ad te ipsum referre, quo facilius cum aequitas tua tum audiendi diligentia minuat hanc perturbationem meam.

sed ante quam de accusatione ipsa dico, de accusatorum spe pauca dicam; qui cum videantur neque ingenio neque8 usu atque exercitatione rerum valere, tamen ad hanc causam non sine aliqua spe et cogitatione venerunt.


1 C. om. Cα

2 cum si D (ante ras.) g

3 domesticos βa: om. Cαgh

4 omnis mea β

5 causam C. Caesar β

6 ei regi aa: ei rei gh: regi β

7 in regem Deiotarum αβa: in rege Deiotaro hg

8 nec... nec β

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: