15.
[41]
retentum vero et a te confirmatum posteris etiam suis tradituros
se esse confidunt1. corpora sua pro salute regum
suorum hi legati2 regii tradunt, Hieras et Blesamius et
Antigonus3, tibi nobisque omnibus iam diu noti, eademque
fide et virtute praeditus Dorylaus4, qui nuper cum Hiera
legatus est ad te missus, cum regum amicissimi, tum tibi
etiam, ut spero, probati.
[42]
exquire de Blesamio num quid
ad regem contra dignitatem tuam5 scripserit. Hieras quidem
causam omnem suscipit et criminibus illis pro rege se supponit
reum. memoriam tuam implorat, qua vales plurimum;
negat umquam se a te in Deiotari tetrarchia pedem
discessisse; in primis finibus tibi praesto se6 fuisse dicit,
usque ad ultimos prosecutum; cum e balneo exisses, tecum7
se8 fuisse, cum illa munera9 inspexisses cenatus, cum in
cubiculo recubuisses; eandemque adsiduitatem tibi se praebuisse
postridie.
[43]
quam ob rem si quid eorum quae
obiecta sunt cogitatum sit, non recusat quin id suum
facinus iudices. Quocirca, C. Caesar, velim existimes
hodierno die sententiam tuam aut cum summo dedecore
miserrimam pestem importaturam esse regibus aut incolumem
famam cum salute: quorum alterum optare illorum
crudelitatis est, alterum conservare clementiae tuae.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.