previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. [35]

nihil a me arbitror praeteritum1, sed aliquid ad extremam partem causae2 reservatum. id autem aliquid quid3 est? te ut plane Deiotaro reconciliet4 oratio mea. non enim iam metuo ne illi tu suscenseas; illud vereor ne tibi illum suscensere aliquid suspicere: quod abest longissime, mihi crede, Caesar. quid enim retineat per te meminit, non quid amiserit; neque se a te multatum arbitratur, sed, cum existimares5 multis tibi multa esse tribuenda, quo minus a se qui6 in altera parte fuisset7 ea sumeres non recusavit. [36] etenim si Antiochus Magnus ille, rex Asiae, cum, postea quam8 a L. Scipione9 devictus Tauro tenus regnare iussus est10, omnem11 hanc Asiam quae est nunc nostra provincia amisisset, dicere est solitus benigne sibi a populo Romano esse factum, quod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur, potest multo facilius hoc12 se Deiotarus consolari. ille enim furoris multam sustulerat13, hic erroris. omnia tu Deiotaro, Caesar, tribuisti, cum et ipsi et filio nomen regium concessisti. hoc nomine retento atque servato nullum beneficium populi Romani, nullum iudicium de se senatus imminutum putat. Magno animo et erecto est, nec umquam succumbet inimicis, ne fortunae quidem. [37] multa se arbitratur et peperisse14 ante factis et habere in animo atque virtute, quae nullo modo possit amittere. quae enim fortuna aut quis casus aut quae tanta possit iniuria omnium imperatorum de Deiotaro decreta delere? ab omnibus est enim is ornatus15 qui, postea quam in castris esse potuit per aetatem, in Asia, Cappadocia, Ponto, Cilicia, Syria bella gesserunt: senatus vero iudicia de illo tam multa tamque honorifica, quae publicis populi Romani litteris monumentisque consignata sunt, quae umquam vetustas obruet aut quae tanta delebit oblivio? quid de virtute eius dicam, de magnitudine animi, gravitate, constantia? quae omnes docti atque sapientes summa, quidam etiam bona sola16 esse dixerunt, eisque non modo ad bene sed etiam ad beate vivendum contentam esse virtutem. [38] haec ille reputans et dies noctesque cogitans non modo tibi non suscensetesset enim non solum ingratus sed etiam amens—, verum omnem tranquillitatem et quietem senectutis refert acceptam17 clementiae tuae.


1 praeteritum Cαa: praetermissum βς

2 extremam partem causae CH: extremum causae AVa: extremam (-um ς) causae partem βς

3 aliquid quid scripsi (cf. Lig. 22): aliquid codd.: quid Halm

4 conciliet CH

5 existimaret CH: existimarer A

6 a se qui H: assequi cett. (C

7 fuisset Cας: potuisset βa

8 cum postea quam CAVβa: cum postea H: qui postquam ς

9 L. om. C1β devictus est Lambin.

10 est CαDγ: esset BE

11 omnem Garatoni: omnemque codd.

12 hoc Cαa: om. βς

13 sustulerat CH: distulerat AV: sustinuerat βa: subierat ς

14 et reperisse β

15 est enim is orn. Cαa: enim his orn. est ς: enim est orn. β

16 bona sola Cαa: sola bona βς eisque Nohl: isque (hisque) codd.

17 accept. refert β

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: