previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. quae est ista tam impotens1, tam crudelis, tam immoderata inhumanitas? idcirco in hanc urbem venisti ut huius urbis iura et exempla corrumperes domesticaque immanitate2 nostrae civitatis humanitatem inquinares? [33]

at quam acute conlecta crimina! 'Blesamius' inquit, —eius enim nomine, optimi viri3 nec tibi ignoti, male dicebat tibi—'ad regem' inquit4 'scribere solebat te in invidia esse, tyrannum existimari, statua inter reges posita animos hominum vehementer offensos, plaudi tibi non solere.' nonne intellegis, Caesar, ex urbanis malevolorum sermunculis haec ab istis esse conlecta? Blesamius tyrannum Caesarem scriberet? multorum enim capita civium viderat, multos iussu Caesaris vexatos, verberatos, necatos, multas adflictas et eversas domos, armatis militibus refertum forum! quae semper in civili victoria sensimus, ea te victore non vidimus. [34] solus, inquam, es, C. Caesar, cuius in5 victoria ceciderit nemo nisi armatus. et quem nos liberi6 in summa populi Romani7 libertate nati non modo non tyrannum sed etiam clementissimum in victoria ducimus8, is Blesamio qui vivit in regno tyrannus videri potest? nam de statua quis queritur, una praesertim, cum tam multas videat? valde enim invidendum est eius statuis cuius tropaeis non invidemus9. nam si locus adfert invidiam, nullus est10 ad statuam quidem rostris clarior. de plausu autem quid respondeam? qui nec desideratus umquam in te11 est et non numquam obstupefactis hominibus ipsa admiratione compressus est et fortasse eo praetermissus quia nihil volgare te dignum videri potest.


1 tam impudens BE

2 inhumanitate BE

3 nomine optimi viri H, Prisc. K. iii. 325: hominis nom. opt. viri CAV: nom. opt. hominis β: nom. viri opt. γ

4 inquit om. unus cod. Halmii (cf. Phil. viii. 27) in invidia esse CαDa (in om. AD): invidiose BE

5 solus... cuius in om. Cα

6 liberi om. H

7 populi Romani del. Halm

8 ducimus Cαγ: ducem vidimus E: vidimus ducem BD

9 invidimus β

10 est Cας: locus est βa

11 in te Cα: a te βγ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: