38.
[81]
atque ad haec mala, iudices, quid1 accedat aliud non
videtis? te, te appello, Cato; nonne prospicis tempestatem
anni tui? iam enim in2 hesterna contione intonuit
vox perniciosa designati tribuni, conlegae tui; contra quem
multum tua mens, multum omnes boni providerunt qui te
ad tribunatus petitionem vocaverunt. omnia quae per hoc
triennium agitata sunt, iam ab eo tempore quo a L. Catilina
et Cn. Pisone initum consilium senatus interficiendi
scitis esse, in hos dies, in hos mensis, in hoc tempus erumpunt.
[82]
qui locus est, iudices, quod tempus, qui dies, quae
nox cum ego non ex istorum insidiis ac mucronibus non
solum meo sed multo etiam magis divino consilio eripiar
atque evolem? neque isti me meo nomine interfici3 sed
vigilantem consulem de rei publicae praesidio demoveri4
volunt. nec minus vellent, Cato, te quoque aliqua ratione,
si possent, tollere; id quod, mihi crede, et agunt et moliuntur.
vident quantum in te sit animi, quantum ingeni,
quantum auctoritatis, quantum rei publicae praesidi; sed,
cum consulari auctoritate et auxilio spoliatam vim tribuniciam
viderint, tum se facilius inermem et debilitatum te
oppressuros arbitrantur. nam ne5 sufficiatur consul non
timent. vident in tuorum potestate conlegarum fore; sperant
sibi D.6 Silanum, clarum virum, sine conlega, te sine
consule, rem publicam sine praesidio obici posse.
[83]
his
tantis in rebus tantisque in periculis est tuum, M. Cato, qui
mihi7 non tibi, sed patriae natus esse8 videris9, videre quid
agatur, retinere adiutorem, defensorem, socium in re publica,
consulem non cupidum, consulem, quod maxime
tempus hoc postulat, fortuna constitutum ad amplexandum
otium, scientia ad bellum gerendum, animo et usu ad quod
velis negotium sustinendum10.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.