previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. [70] doce mercede; concedam1 esse crimen. hoc quidem remoto quid reprendis? 'quid opus est' inquit 'sectatoribus?' A me tu id quaeris, quid opus sit eo quo semper usi sumus? homines tenues unum habent in nostrum ordinem aut promerendi aut referendi2 benefici locum, hanc in nostris petitionibus operam atque adsectationem. neque enim fieri potest neque postulandum est a nobis aut ab equitibus Romanis ut suos necessarios candidatos adsectentur3 totos dies; a quibus si domus nostra celebratur, si interdum ad forum deducimur, si uno basilicae spatio honestamur, diligenter observari videmur et coli; tenuiorum amicorum et non occupatorum est ista adsiduitas, quorum copia bonis viris et beneficis deesse non solet. [71] noli igitur eripere hunc inferiori generi hominum fructum offici, Cato; sine eos qui omnia a nobis sperant habere ipsos quoque aliquid quod nobis tribuere possint. si nihil erit praeter ipsorum4 suffragium, tenues, etsi5 suffragantur, nil valent gratia. ipsi denique, ut solent loqui, non dicere pro nobis, non spondere, non vocare domum suam possunt6. atque haec a nobis petunt omnia neque ulla re alia quae a nobis consequuntur nisi opera sua compensari putant posse. itaque et legi Fabiae quae est de numero sectatorum, et senatus consulto quod est L. Caesare7 consule factum restiterunt. nulla est enim poena quae possit observantiam tenuiorum ab hoc vetere instituto officiorum excludere. [72] at spectacula sunt tributim data et ad prandium volgo vocati. etsi hoc factum a Murena omnino, iudices, non est, ab eius amicis autem more et modo factum est, tamen admonitus re ipsa recordor quantum hae conquestiones in senatu habitae punctorum nobis, Servi, detraxerint. quod enim tempus fuit aut nostra aut patrum nostrorum8 memoria quo haec sive ambitio est sive liberalitas non fuerit ut locus et in circo et in foro daretur amicis et tribulibus? haec homines tenuiores praemia commodaque9 a suis10 tribulibus vetere instituto adsequebantur11 * * *


1 contendam A

2 referendi ed. V, Lambinus: proferendi codd.

3 adsectentur Klotz: aut (non ψ2) sectentur codd.

4 ipsorum eorum w, Halm

5 tenues, etsi scripsi: tenue est si ut ς: tenue est si (sed ω) ut cett.: fort. tenues, si cui (leve est, ut suffragentur Reid

6 possunt Angelius: possint (-it ς) codd.

7 est a L. Lag. 9

8 nostrum σπ

9 praemia commodaque Halm: primum nondum qui codd. (om. ς in 15 litt. lac.

10 a suis Halm: ea suis codd.

11 adsequebantur adsequi... ς: sequitur lac. in codd. (I vers. in ς, I vers. et 14 litt. in A, variant cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: