31.
[64]
hos ad magistros si qua te fortuna, Cato, cum ista
natura detulisset, non tu quidem vir melior esses nec fortior
nec temperantior1 nec iustior — neque enim esse potes — sed
paulo ad lenitatem propensior. non accusares nullis
adductus inimicitiis, nulla lacessitus iniuria, pudentissimum
hominem summa dignitate atque honestate praeditum;
putares, cum in2 eiusdem anni custodia3 te atque L. Murenam
fortuna posuisset, aliquo te cum hoc rei publicae vinculo
esse coniunctum; quod atrociter in senatu dixisti, aut non
dixisses aut, si potuisses4, mitiorem in partem interpretarere.
ac te ipsum,
[65]
quantum ego opinione auguror, nunc et animi
quodam impetu concitatum et vi naturae atque ingeni
elatum et recentibus praeceptorum studiis flagrantem iam
usus flectet, dies leniet, aetas mitigabit. etenim isti ipsi
mihi5 videntur vestri praeceptores et virtutis magistri finis
officiorum paulo longius quam natura vellet protulisse ut,
cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen ubi
oporteret consisteremus6. 'nihil ignoveris.' immo aliquid,
non omnia. 'nihil7 gratiae causa8 feceris.' immo resistito
gratiae, cum officium et fides postulabit. 'misericordia
commotus ne sis.' etiam, in dissolvenda severitate; sed
tamen est9 laus aliqua humanitatis. 'in sententia permaneto.'
vero10, nisi sententiam sententia alia vicerit melior.
[66]
huiusce
modi Scipio ille fuit quem non paenitebat facere idem quod
tu, habere eruditissimum hominem Panaetium11 domi; cuius
oratione et praeceptis, quamquam erant eadem ista quae te
delectant, tamen asperior non est factus sed, ut accepi
a senibus, lenissimus. quis vero C. Laelio comior fuit12,
quis iucundior eodem ex studio isto, quis illo gravior,
sapientior? possum de L. Philo13, de C. Gallo14 dicere haec
eadem, sed te domum iam deducam tuam. quemquamne
existimas Catone, proavo tuo, commodiorem, communiorem,
moderatiorem fuisse ad omnem rationem humanitatis? de
cuius praestanti virtute cum vere graviterque diceres,
domesticum te habere dixisti exemplum ad imitandum.
est illud quidem exemplum tibi propositum domi, sed
tamen naturae similitudo illius ad te magis qui15 ab illo ortus
es16 quam ad unum quemque nostrum pervenire potuit, ad
imitandum vero tam mihi propositum exemplar illud est
quam tibi. sed si illius comitatem et facilitatem tuae
gravitati severitatique asperseris, non ista quidem erunt
meliora, quae nunc sunt optima, sed certe condita iucundius.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3 custodia custodiam ς: custodem ψ2
4 aut si potuisses Hotoman: aut seposuisses (se pos, ς) aut codd.: aut si posuisses Halm (2): aut si dixisses Campe
6 non consistermus Lambinus
7 nihil Angelius: nihil omnino Lag. 9: immo mei
8 causa feceris Naugerius: confeceris mei: concesseris Lag. 9
9 sed tamen est ante etiam transp. Hotoman
10 vero enimvero ed. Mediol.: Permaneto vero ed. V aliqua χψ
11 Panaetium Lag. 9: et pane ς: et pene (pae-A) cett.
12 fuit supplevi: om ς in lac., sine lac, cett.
13 Philo Manutius: Philippo codd.
14 Galo Müller (e Fast. Capitol. a. 511, 588)
15 qui quam w: quoniam Halm
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.