previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. [24] summa dignitas est in eis1 qui militari laude antecellunt; omnia enim quae sunt in imperio et in statu civitatis ab his defendi et firmari putantur; summa etiam utilitas, si quidem eorum consilio et periculo cum re publica tum etiam nostris rebus perfrui possumus. gravis etiam illa est et plena dignitatis dicendi facultas quae saepe valuit in consule deligendo, posse consilio atque oratione et senatus et populi et eorum qui res iudicant mentis permovere. quaeritur consul qui dicendo non numquam comprimat tribunicios furores, qui concitatum populum flectat, qui largitioni2 resistat. non mirum, si ob hanc facultatem homines saepe etiam non nobiles consulatum consecuti sunt, praesertim cum haec eadem res plurimas gratias, firmissimas amicitias, maxima studia pariat. quorum in isto vestro artificio, Sulpici, nihil est. [25] primum dignitas in tam tenui scientia non potest esse; res enim sunt parvae, prope in singulis litteris atque interpunctionibus verborum occupatae. deinde, etiam si quid apud maiores nostros fuit in isto studio3 admirationis4, id enuntiatis vestris mysteriis totum est contemptum et abiectum. posset agi lege necne pauci quondam sciebant; fastos enim volgo non habebant. erant in magna potentia qui consulebantur; a quibus etiam dies tamquam a Chaldaeis petebatur5. inventus est scriba quidam, Cn. Flavius, qui cornicum oculos confixerit et singulis diebus ediscendis6 fastos populo proposuerit et ab ipsis his7 cautis8 iuris consultis eorum sapientiam compilarit. itaque irati illi, quod sunt veriti ne dierum ratione pervolgata9 et cognita sine sua opera lege agi10 posset11, verba quaedam12 composuerunt ut omnibus in rebus ipsi interessent.


1 iis ed. R: his mei

2 largitioni ψ2: largitione cett.

3 in isto studio ψ2: in istros (iis tres ψ1) duo cett.

4 admirationis ψ2: admiserationis (miser- ψ1) cett. id enuntiatis] i (et χ) denuntiatis σχ

5 petebantur ψ: petebant ω

6 ediscendis w: discendis ω: eliscendis (eli- π2 in ras.) cett.

7 his scripsi: om. codd.

8 cautis Beroaldus. causis mei: capsis cod. Sambuci, Madvig, catis Manutius consultis eorum]consultorum Madvig

9 promulgata φw

10 lege agi ed. Guar.: lege codd.

11 posset edd. VR: possit mei

12 verba quaedam Niebuhr: vero (vere χ1) acaedam (attedam ψ2) codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: