6.
[15]
O mulieris scelus incredibile
et praeter hanc1 unam in omni vita inauditum! o libidinem
effrenatam et indomitam! o audaciam singularem! nonne
timuisse2, si minus vim deorum hominumque famam, at
illam ipsam noctem facesque illas nuptialis, non limen
cubiculi, non cubile filiae, non parietes denique ipsos superiorum
testis nuptiarum? perfregit ac prostravit omnia
cupiditate ac furore; vicit pudorem libido, timorem audacia,
rationem amentia.
[16]
tulit hoc commune dedecus3 familiae,
cognationis, nominis graviter filius; augebatur autem eius
molestia cotidianis querimoniis et adsiduo fletu sororis;
statuit tamen nihil sibi in tantis iniuriis ac tanto scelere
matris gravius esse4 faciendum quam ut illa5 ne uteretur,
ne quae6 videre sine summo animi dolore non poterat,
ea, si matre uteretur, non solum videre verum7 etiam
probare suo iudicio putaretur.
[17]
initium quod huic cum matre fuerit simultatis audistis.
pertinuisse hoc ad causam tum8 cum reliqua cognoveritis
intellegetis. nam illud me non praeterit, cuiuscumque
modi9 sit mater10, tamen in iudicio fili de turpitudine parentis
dici vix oportere. non essem ad ullam causam idoneus,
iudices, si hoc quod in communibus hominum sensibus
atque in ipsa11 natura positum atque infixum est, id ego, qui
ad hominum12 pericula defendenda13 adiungerer14, non viderem;
facile intellego non modo reticere homines parentum iniurias
sed etiam animo aequo ferre oportere. sed ego
ea quae ferri possunt ferenda, quae taceri tacenda esse
arbitror.
[18]
nihil in vita vidit calamitatis A. Cluentius, nullum
periculum mortis adiit, nihil mali timuit quod non totum
a matre esset conflatum et profectum. quae hoc tempore
sileret omnia atque ea, si oblivione non posset, tamen
taciturnitate sua tecta esse pateretur; sed vero15 sic agitur16
ut prorsus reticere17 nullo modo possit. hoc enim ipsum
iudicium, hoc periculum, illa accusatio, illa18 omnis testium
copia quae futura est a matre initio est adornata, a matre
hoc tempore instruitur atque omnibus eius opibus et copiis
comparatur. ipsa denique nuper Larino huius opprimendi
causa Romam advolavit; praesto est mulier audax, pecuniosa,
crudelis, instituit accusatores, instruit testis, squalore
huius et sordibus laetatur, exitium exoptat, sanguinem
suum profundere omnem cupit, dum modo profusum huius
ante videat. haec nisi omnia perspexeritis in causa, temere
a nobis illam appellari putatote; sin19 erunt et aperta et
nefaria, Cluentio ignoscere debebitis20, quod haec a me dici
patiatur; mihi ignoscere non deberetis, si tacerem.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 hanc causam (post unam b2) add. αa
2 timuisse Mμ, Quintil. iv. 2. 105: timuisti αa
6 ne quae Garatoni: nam quae ςa: ne quam Mμ
9 cuiuscumque modi αa: cuiusmodicumque Mμ
12 hominum ςa: omnium b2ψ2: amici b1: animum Mψ1
13 defendenda a (? ς): depellenda Mμ
14 adiungerer b2ψ2a: adhiberer Mμ
15 sed vero σψa: sed vere b2: sed ea vero Mb1ς
16 agitur σψ1s: agit Mςt: angitur b2ψ2
18 illa accusatio, illa scripsi: illa accusatio Mςa: haec accusatio Lambinus: del. Gulielmius
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.