47.
[130]
verum omnes intellegimus in istis
subscriptionibus ventum quendam popularem esse quaesitum.
iactata res erat in contione a tribuno seditioso1;
incognita causa probatum erat illud2 multitudini; nemini
licitum est contra dicere, nemo denique ut defenderet contrariam
partem laborabat. in invidiam porro magnam illa
iudicia venerant. etenim paucis postea mensibus alia
vehemens erat in iudiciis ex notatione tabellarum3 invidia
versata. praetermitti ab4 censoribus et neglegi macula iudiciorum
posse non videbatur. homines, quos ceteris vitiis
atque omni dedecore infamis videbant, eos hac quoque
subscriptione notare voluerunt, et eo magis quod illo ipso5
tempore illis censoribus erant iudicia cum equestri ordine
communicata, ut viderentur per hominum idoneorum ignominiam
sua auctoritate rem6 reprendisse.
[131]
quod si hanc
apud eosdem7 ipsos censores mihi aut alii causam agere
licuisset, hominibus tali prudentia praeditis8 certe probavissem;
res enim indicat nihil ipsos habuisse cogniti, nihil
comperti; ex tota ista9 subscriptione rumorem quendam et
plausum popularem esse quaesitum. nam in P. Popilium10
qui Oppianicum condemnarat subscripsit L. Gellius, quod
is pecuniam accepisset quo innocentem condemnaret. iam
id ipsum quantae divinationis est, scire innocentem fuisse
reum quem fortasse numquam viderat, cum homines sapientissimi,
iudices, ut nihil dicam de eis11 qui condemnarunt,
causa cognita sibi12 dixerint13 non liquere!
[132]
verum esto; condemnat Popilium Gellius, iudicat eum14
accepisse a Cluentio pecuniam. negat hoc Lentulus; nam
Popilium, quod erat libertini filius, in senatum non legit,
locum quidem senatorium ludis et cetera ornamenta relinquit15
et eum omni ignominia liberat. quod cum facit, iudicat
eius sententia gratiis16 esse Oppianicum condemnatum. et
eundem Popilium postea Lentulus in ambitus iudicio pro
testimonio diligentissime laudat. qua re si neque L. Gelli
iudicio stetit Lentulus neque Lentuli existimatione contentus
fuit Gellius, et si uterque censor censoris opinione
standum non17 putavit, quid est quam ob rem quisquam
nostrum censorias subscriptiones omnis fixas et in perpetuum
ratas putet18 esse oportere?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 a tribuno seditioso om. P
2 erat illud P: illud erat cett. multitudini nemini licitum P, Ant. Augustinus: multitudinem inilicitum ς: multitudinem illicitum cett.
3 tabellarum P, Garatoni: tabularum cett.
4 ab P: a cett.
6 rem scripsi: iudicia P: illa iudicia cum equestri ordine cett. (cf. Zielinski p. 177)
7 eosdem P: eos cett.
8 praeditis P: om. cett.
9 ista Ernesti: ipsa codd.
10 P. Vrsinus: L. codd.
13 dixerint ed. R: dixerunt codd.
14 iudicat eum scripsi: iudicat... ς: iudicat cett.
15 relinquit Lambinus: reliquit codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.