42.
[117]
sequitur id quod illi iudicium appellant, maiores autem
nostri numquam neque iudicium nominarunt neque proinde
ut rem iudicatam observarunt, animadversio atque auctoritas
censoria1. qua de re ante quam dicere incipio, perpauca
mihi de meo officio verba facienda2 sunt, ut a me cum
huiusce periculi tum3 ceterorum quoque officiorum et amicitiarum
ratio conservata esse videatur. nam mihi cum
viris fortibus qui censores proxime fuerunt ambobus est
amicitia; cum altero vero, sicuti4 plerique vestrum5 sciunt,
magnus usus et summa utriusque officiis6 constituta necessitudo7
est8.
[118]
qua re quicquid de subscriptionibus eorum mihi
dicendum erit, eo dicam animo ut omnem orationem9 meam
non de illorum facto sed de ratione censoria habitam existimari
velim; a Lentulo autem, familiari meo, qui a me
pro eximia sua virtute summisque honoribus quos a populo
Romano adeptus est honoris causa nominatur, facile hoc,
iudices, impetrabo ut, quam ipse adhibere consuevit in
amicorum periculis cum10 fidem et diligentiam tum11 vim
animi libertatemque dicendi, ex12 hac mihi concedat ut
tantum mihi sumam quantum sine huius periculo praeterire
non possim13. A me tamen, ut aequum est, omnia
caute pedetemptimque dicentur ut neque fides huius14 defensionis
relicta neque cuiusquam aut dignitas laesa aut
amicitia violata esse videatur.
[119]
video igitur, iudices, animadvertisse censores in iudices
quosdam illius consili Iuniani, cum istam ipsam causam
subscriberent. hic illud primum15 commune proponam,
numquam animadversionibus censoriis hanc civitatem ita
contentam ut rebus iudicatis fuisse. neque in re nota
consumam tempus; exempli causa16 ponam illud unum17,
C. Getam, cum a L. Metello et Cn. Domitio censoribus ex
senatu eiectus esset, censorem esse ipsum postea18 factum
et, cuius mores erant a censoribus19 reprehensi, hunc postea
et populi Romani et eorum qui in ipsum animadverterant
moribus praefuisse. quod si illud iudicium putaretur, ut
ceteri turpi iudicio damnati in perpetuum omni honore ac
dignitate privantur, sic hominibus ignominia notatis neque ad
honorem aditus neque in curiam reditus esset.
[120]
nunc si
quem Cn. Lentuli aut L. Gelli libertus20 furti condemnarit, is
omnibus ornamentis amissis numquam ullam honestatis
suae partem reciperabit; quos autem ipse21 L. Gellius et
Cn. Lentulus, duo censores, clarissimi viri sapientissimique
homines, furti et captarum pecuniarum nomine notaverunt,
ei22 non modo in senatum redierunt sed etiam illarum23 ipsarum
rerum iudiciis absoluti sunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 animadversio atque auctoritas censoria Manutius: animadversionem atque auctoritatem censoriam Mμa
2 faciunda a
3 periculi tum periculo a
5 vestri a
6 officiis Manutius: officii Mμa
7 necessitudo Mμ: consuetudo αa: censuit B
8 est om. a
9 orationem Angelius: rationem Mμa
15 illud primum ςa: primum illud Mμ
17 unum illud s
18 esse ipsum postea ςa: ipsum postea esse Mμ
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.