31.
[83]
at enim Staienus non fuit ab Oppianico
sed a Cluentio ad iudicium corrumpendum constitutus.
cur eum1, cum in consilium iretur, Cluentius et Cannutius
abesse patiebantur? cur, cum2 in consilium mittebant, Staienum
iudicem cui3 pecuniam dederant non requirebant4? Oppianicus
querebatur, Quinctius flagitabat; sine Staieno ne
in consilium iretur tribunicia potestate effectum5 est. at
condemnavit6. hanc enim condemnationem dederat obsidem
Bulbo et ceteris ut destitutus ab Oppianico videretur.
qua re si istinc causa corrumpendi iudici, si7 istinc pecunia,
istinc Staienus, istinc denique omnis fraus et audacia est,
hinc pudor, honesta vita8, nulla suspicio pecuniae, nulla corrumpendi
iudici causa, patimini9 veritate patefacta atque
omni errore sublato eo transire illius turpitudinis infamiam
ubi cetera maleficia consistunt10, ab eo invidiam discedere
aliquando ad quem numquam accessisse culpam videtis.
[84]
at enim pecuniam Staieno dedit Oppianicus non ad corrumpendum
iudicium sed ad conciliationem11 gratiae. Tene
hoc, Atti, dicere, tali prudentia, etiam usu atque exercitatione
praeditum! sapientissimum esse dicunt eum cui
quod opus sit ipsi veniat in mentem; proxime accedere
illum qui alterius bene inventis obtemperet. in stultitia
contra est. minus enim stultus est is cui nihil in mentem
venit quam ille qui quod stulte alteri venit in mentem
comprobat. ita12 Staienus tum recenti re, cum faucibus premeretur — sive
ultro13 excogitavit sive, ut homines tum loquebantur,
a P. Cethego admonitus est14 — istam dedit conciliationis15
et gratiae fabulam16.
[85]
nam fuisse hunc tum17 hominum
sermonem recordari potestis, Cethegum, quod hominem
odisset et quod eius improbitatem versari in re publica
nollet et quod videret eum qui se ab reo pecuniam, cum iudex
esset, clam atque extra ordinem accepisse confessus esset,
salvum esse non posse, minus ei fidele consilium dedisse.
in hoc si improbus Cethegus fuit18, videtur mihi adversarium
removere voluisse; sin erat eius modi causa ut Staienus
nummos se accepisse negare non posset, nihil autem erat
periculosius nec turpius quam ad quam rem accepisset
confiteri, non est consilium Cethegi reprendendum.
[86]
verum
alia causa tum Staieni fuit19, alia nunc, Atti, tua est. ille
cum re premeretur, quodcumque diceret, honestius diceret
quam si quod erat factum fateretur; te vero illud idem
quod tum explosum et eiectum est nunc rettulisse20 demiror.
qui enim poterat tum in gratiam redire cum Oppianico
Cluentius, qui cum matre? haerebat21 in tabulis publicis
reus et accusator; condemnati erant Fabricii; nec elabi
alio accusatore poterat Albius nec sine ignominia calumniae
relinquere accusationem Cluentius22.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3 cui Mμ: cui quod αs: quod t: qui Classen
4 requirebant (-bantur M) Mμ: quaerebant αs
5 effectum ςβ2ψ11a: perfectum Mμ: confectum ψ2
9 patiamini t
10 consistunt αa: consistant Mμ
11 conciliationis (reconc. ψ2) gratiam αa
12 Ita scripsi: istam codd.: conciliationem gratiae add. Mμ: conciliationis (reconc. ψ2) gratiam add. αa: ego delevi
13 sive ultro scripsi: iutro hab. ς ante dedit: om. Mμa
15 conciliationis gratiae Manutius
16 istam... fabulam om. a: del. Baiter (cf. Zielinski p. 200)
20 retulisse (rei tul- M) Mb1ς: re intulisse ψ: detulisse b2a
21 matre habebat simultates αa
22 Cluentius poterat b2σψ2a vero scripsi: ut Mμ: iis b2ψa: is Baiter
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.