13.
[36]
quid? illa caedes Asuvi Larinatis, adulescentis pecuniosi,
quam clara tum recenti re fuit1 et quam omnium sermone
celebrata! fuit Avillius quidam Larino2 perdita nequitia et
summa egestate, arte quadam praeditus ad libidines adulescentulorum
excitandas3 accommodata4. qui ut se blanditiis
et adsentationibus in Asuvi consuetudinem penitus immersit,
Oppianicus continuo sperare coepit hoc se Avillio tamquam
aliqua machina admota capere Asuvi adulescentiam et fortunas
eius patrias expugnare posse. ratio excogitata
Larini est, res translata Romam5; inire6 enim consilium
facilius in solitudine, perficere rem eius modi commodius in
turba posse7 arbitrati sunt. Asuvius cum Avillio Romam
est profectus. hos vestigiis Oppianicus consecutus8 est.
iam ut Romae vixerint, quibus conviviis9, quibus flagitiis,
quantis et quam profusis sumptibus non modo conscio sed
etiam conviva et adiutore Oppianico longum est dicere mihi,
praesertim ad alia properanti; exitum huius adsimulatae
familiaritatis cognoscite.
[37]
cum esset adulescens apud mulierculam
quandam atque ubi10 pernoctarat11 ibi diem12 posterum
commoraretur, Avillius, ut erat constitutum, simulat se
aegrotare et testamentum facere velle. Oppianicus obsignatores
ad eum qui neque Asuvium neque Avillium nossent
adducit et illum Asuvium appellat ipse; testamento Asuvi
nomine obsignato disceditur13. Avillius ilico convalescit;
Asuvius autem brevi illo tempore, quasi in hortulos iret, in
harenarias quasdam extra portam Esquilinam perductus
occiditur.
[38]
qui cum unum iam et alterum diem desideraretur
neque in eis locis ubi ex consuetudine quaerebatur
inveniretur, et Oppianicus in foro Larinatium dictitaret
nuper se et suos amicos testamentum eius obsignasse, liberti
Asuvi et non nulli amici, quod eo die quo postremum
Asuvius visus erat Avillium cum eo fuisse et a multis visum
esse constabat, in eum invadunt et hominem ante pedes Q.14
Manli15 qui tum erat triumvir constituunt. atque illic16 continuo
nullo teste, nullo indice recentis17 malefici conscientia
perterritus omnia, ut a me paulo ante dicta sunt, exponit
Asuviumque a sese18 consilio Oppianici interfectum fatetur.
extrahitur domo latitans Oppianicus a Manlio;
[39]
index Avillius
ex altera parte coram tenetur. hic quid iam19 reliqua quaeritis?
Manlium plerique noratis; non ille honorem a pueritia,
non studia virtutis, non ullum existimationis bonae
fructum umquam cogitarat, sed ex20 petulanti atque improbo
scurra in discordiis civitatis ad eam columnam ad quam
multorum saepe conviciis perductus erat tum21 suffragiis
populi pervenerat. itaque tum cum22 Oppianico transigit, pecuniam
ab eo accipit, causam et susceptam et tam23 manifestam
relinquit24. ac tum in Oppianici causa crimen hoc Asuvianum25
cum testibus multis tum vero illius testamento26 comprobabatur;
in quo27 Oppianici nomen primum esse constabat,
eius quem vos miserum atque innocentem falso iudicio
circumventum esse dicitis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 recenti re fuit P: fuit recenti αa: recenti re (om. re b1ψ1) Mμ omnium Mς: in omnium ψ2a (? ς): omni b1: omni omnium b2
3 exercitandas P
4 accommodata Arusian. (K. vii. 452): accommodatus Mμa
7 posse se Mommsen
8 secutus a
9 quibus conviviis om. a
11 pernoctarat Müller: pernoctaret Mμa
12 ibi diem Pa: ibidem ς: et ibidem ς: et ibi diem Mbψ
13 discedit ba
14 Q. om. a
15 Manli (-ii) Pςa: Manilii Mμ
17 recentis om. s
20 sed ex ex a
21 tum triumvir Reid
22 tum cum αa: rem cum Mμ: cum B, Baiter
25 Asuvianum Mμ: Avillianum αa
26 illius testamento scripsi: illius Avillii ςt: indicio (indiciis s2 in ras.) Avillii cett. comprobatur αa
27 in quo adlegatos add. ς (e nota marginali a legato, i. e. a testamento, credo, ortum): inter (ad inter b1) adlegatos add. Mμ: ad (om. ad ψ2) inter allegatum add. b2ψ2: alligatum add. a
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.