12.
[33]
itaque cum hanc eius
consuetudinem audaciamque cognosset1 avunculus illius
adulescentis Oppianici, Cn. Magius2, isque, cum3 gravi morbo
adfectus esset4, heredem illum sororis suae filium faceret,
amicis adhibitis5 praesente matre sua Dinaea uxorem suam
interrogavit essetne praegnas. quae cum se esse respondisset,
ab ea petivit ut se mortuo apud Dinaeam — quae tum
ei mulieri socrus erat — quoad pareret habitaret diligentiamque
adhiberet ut id quod conceperat servare et6 salvum
parere posset7. itaque ei testamento legat grandem pecuniam
a filio si qui natus esset8; ab9 secundo herede nil legat.
quid de Oppianico suspicatus sit videtis;
[34]
quid iudicarit10
obscurum non est. nam cuius11 filium faceret heredem, eum
tutorem liberis non adscripsit. quid Oppianicus fecerit
cognoscite ut illum Magium intellegatis non12 longe animo
prospexisse morientem. quae pecunia mulieri legata erat a
filio, si qui natus esset13, eam praesentem Oppianicus non
debitam mulieri solvit, si haec solutio legatorum et non
merces abortionis appellanda est. quo illa pretio accepto
multisque praeterea muneribus quae tum ex tabulis Oppianici
recitabantur spem illam quam in alvo commendatam a
viro continebat victa avaritia sceleri Oppianici vendidit.
nihil posse iam ad hanc improbitatem addi videtur;
[35]
attendite
exitum. quae mulier obtestatione viri decem illis
mensibus ne domum quidem ullam nisi socrus suae nosse
debuit, haec quinto mense post viri mortem ipsi Oppianico
nupsit. quae nuptiae non diuturnae fuerunt; erant enim
non matrimoni dignitate sed sceleris societate coniunctae.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.