2.
nam tum cum ex urbe
Catilinam eiciebam — non enim iam vereor huius verbi invidiam,
cum illa magis sit timenda, quod vivus exierit — ,
sed tum cum illum exterminari volebam, aut reliquam
coniuratorum manum simul exituram aut eos qui restitissent1
infirmos sine illo ac debilis fore putabam.
[4]
atque
ego, ut2 vidi, quos maximo furore et scelere esse inflammatos
sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse,
in eo omnis dies noctesque consumpsi ut quid agerent,
quid molirentur sentirem ac viderem, ut, quoniam auribus
vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris
minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem
ut tum demum animis saluti vestrae provideretis
cum oculis maleficium ipsum videretis. itaque ut comperi
legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus
Gallici excitandi causa a P. Lentulo esse sollicitatos, eosque
in Galliam ad suos civis eodemque itinere cum litteris
mandatisque3 ad Catilinam esse missos, comitemque eis
adiunctum esse T.4 Volturcium, atque huic esse ad Catilinam
datas litteras, facultatem mihi oblatam putavi ut,
quod erat difficillimum quodque ego semper optabam ab
dis immortalibus, tota5 res non solum a me sed etiam
a senatu et a vobis manifesto deprenderetur.
[5]
itaque
hesterno die L. Flaccum et C. Pomptinum praetores, fortissimos
atque amantissimos rei publicae viros, ad me
vocavi, rem6 exposui, quid fieri placeret ostendi. illi autem,
qui omnia de re publica praeclara atque egregia
sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium
susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad pontem
Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipertito7
fuerunt ut Tiberis inter eos et pons interesset.
eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos
fortis viros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina
compluris delectos adulescentis quorum opera utor adsidue
in rei publicae praesidio8 cum gladiis miseram.
[6]
interim
tertia fere vigilia exacta, cum iam pontem Mulvium
magno comitatu legati Allobroges9 ingredi inciperent unaque
Volturcius, fit in eos impetus; ducuntur10 et ab illis
gladii et a nostris. res praetoribus erat nota solis, ignorabatur
a ceteris.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 restitissent remansissent hγ
3 cum litteris mandatisque post civis ponit Nohl
4 esse T. esse Vhγ ad Catilinam ante esse hab. bs, post litteras h: del. Richter
5 tota hx: ut toa cett. (cf. Madvig ad Fin. iii. 43, Ac. ii. 48. 139)
8 re (r.) p. praesidio AVβho: re publica, praesidio Muretus
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.