4.
recognosce mecum tandem1 noctem illam superiorem; iam
intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad
perniciem rei publicae. dico te priore nocte venisse inter
falcarios — non agam obscure — in M. Laecae domum; convenisse
eodem compluris eiusdem amentiae scelerisque
socios. num negare audes? quid taces? convincam, si
negas. video enim esse hic in senatu quosdam qui tecum
una fuerunt.
[9]
O di immortales! ubinam gentium sumus?
quam rem publicam habemus? in qua urbe vivimus2? hic,
hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis
terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro3
omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis4
terrarum exitio cogitent. hos5 ego video consul et de re
publica sententiam rogo, et quos ferro trucidari oportebat,
eos nondum voce volnero! fuisti igitur apud Laecam illa
nocte, Catilina, distribuisti partis Italiae, statuisti quo quemque
proficisci placeret, delegisti quos Romae relinqueres,
quos tecum educeres, discripsisti urbis partis ad incendia,
confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum6 tibi
esse etiam nunc morae, quod7 ego viverem. reperti sunt
duo equites Romani qui te ista cura liberarent et se8 illa ipsa
nocte paulo ante lucem me in meo lecto9 interfecturos esse10
pollicerentur.
[10]
haec ego omnia vixdum etiam coetu vestro
dimisso comperi; domum meam11 maioribus praesidiis munivi
atque firmavi, exclusi eos quos tu ad me salutatum
mane miseras, cum illi ipsi venissent quos ego iam multis
ac summis viris ad me id temporis venturos esse praedixeram.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.