7.
[15]
itaque a maledictis impudicitiae1 ad coniurationis invidiam
oratio est vestra delapsa2. posuistis enim, atque id tamen
titubanter et strictim, coniurationis hunc propter amicitiam3
Catilinae participem fuisse; in quo non modo crimen non
haerebat sed vix diserti adulescentis cohaerebat oratio.
qui enim tantus furor in Caelio, quod tantum aut in moribus
naturaque volnus aut in re atque fortuna? ubi denique est
in ista suspicione Caeli nomen auditum? nimium multa
de re minime dubia loquor; hoc tamen4 dico. non modo
si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris
fuisset, numquam coniurationis accusatione adulescentiam
suam potissimum commendare voluisset.
[16]
quod haud scio
an de ambitu et de criminibus istis sodalium ac sequestrium5,
quoniam huc incidi, similiter respondendum putem. numquam
enim tam Caelius amens fuisset ut, si sese6 isto
infinito ambitu commaculasset, ambitus alterum accusaret,
neque eius facti in altero suspicionem quaereret cuius ipse
sibi perpetuam licentiam optaret, nec, si sibi semel periculum
ambitus subeundum putaret, ipse alterum iterum ambitus
crimine arcesseret. quod quamquam nec sapienter et me
invito facit, tamen est eius modi cupiditas7 ut magis insectari
alterius innocentiam quam de se timide cogitare videatur.
[17]
nam quod aes alienum obiectum est, sumptus reprehensi,
tabulae flagitatae, videte quam pauca respondeam. tabulas
qui in patris potestate est8 nullas conficit9. versuram numquam
omnino fecit ullam. sumptus unius generis obiectus
est, habitationis; triginta milibus dixistis10 habitare. nunc
demum11 intellego P. Clodi insulam esse venalem, cuius
hic in aediculis habitat decem, ut opinor, milibus. vos
autem dum illi placere voltis, ad tempus eius12 mendacium
vestrum13 accommodavistis.
[18]
reprehendistis a patre quod semigrarit. quod quidem
in hac14 aetate minime reprendendum est. qui cum et ex
publica causa15 iam esset mihi quidem molestam, sibi tamen
gloriosam victoriam consecutus et per aetatem magistratus
petere posset, non modo permittente patre sed etiam
suadente ab eo semigravit et, cum domus patris a foro
longe abesset16, quo facilius et nostras domus obire et ipse
a suis coli posset17, conduxit in Palatio non magno domum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 impudicitiae ς, Garatoni ex Quintil. iv. 2. 27: pudicitiae Pπδ
5 sequestrum B
6 si sese scripsi: ses se ς: si se Pπδ
7 cupiditas b2ψ2: cupiditatis ς: cupidus (-idinis g) cett.: del. Lambinus
9 confecit ed. R
10 dixistis eum add. Pπδ, ego delevi (clausulae gratia)
11 demum || || || P: demum, iudices Halm
13 vestrum sequuntur in Peg verba renuerit qui unguenta § 27 usque ad inanes metus § 36
14 in hac ς, Lambinus: iam in hac Pπδ
15 ex publica causa ςb2ψ2, Francken: et (om. et π) ex rei p. causa Pπδ
16 et cum...abesset cum...abesset, et Schwartz
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.