6.
[13]
quis clarioribus viris quodam tempore1 iucundior,
quis turpioribus2 coniunctior? quis civis meliorum
partium aliquando, quis taetrior hostis huic civitati? quis
in voluptatibus inquinatior, quis in laboribus patientior?
quis in rapacitate avarior, quis in largitione effusior? illa
vero, iudices, in illo homine admirabilia3 fuerunt, comprehendere
multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare
quod habebat, servire temporibus suorum omnium
pecunia, gratia, labore corporis4, scelere etiam, si opus esset,
et audacia, versare suam naturam et regere ad tempus atque
huc et illuc torquere ac5 flectere, cum tristibus severe, cum
remissis iucunde, cum senibus graviter, cum iuventute
comiter, cum facinerosis audaciter6, cum libidinosis luxuriose
vivere.
[14]
hac ille tam varia multiplicique natura cum
omnis omnibus ex7 terris homines improbos audacisque
conlegerat, tum etiam multos fortis viros et bonos specie
quadam virtutis adsimulatae8 tenebat. neque9 umquam ex
illo delendi huius imperi tam consceleratus impetus exstitisset,
nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facilitatis10
et patientiae radicibus niteretur. qua re ista condicio,
iudices, respuatur, nec Catilinae familiaritatis crimen haereat.
est enim commune cum multis et cum quibusdam11 bonis.
me ipsum, me, inquam, quondam paene ille decepit, cum
et civis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus
amicus ac fidelis videretur; cuius ego facinora oculis prius
quam opinione, manibus ante quam suspicione deprendi.
cuius in magnis catervis amicorum si fuit etiam Caelius,
magis est ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti non numquam
in eodem homine me quoque erroris mei paenitet,
quam ut istius12 amicitiae crimen reformidet.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.