31.
[74]
vellem alio potius eum
cupiditas gloriae detulisset; sed abiit huius tempus querelae1.
accusavit C.2 Antonium, conlegam meum, cui misero
praeclari in rem publicam benefici memoria nihil profuit,
nocuit opinio malefici cogitati. postea nemini umquam3
concessit aequalium plus ut in foro, plus ut4 in negotiis
versaretur causisque amicorum, plus ut valeret inter suos
gratia. quae nisi vigilantes homines, nisi sobrii, nisi industrii
consequi non possunt, omnia labore et diligentia est
consecutus.
[75]
in hoc flexu quasi aetatis — nihil enim occultabo
fretus humanitate ac sapientia vestra — fama adulescentis
paululum5 haesit ad metas notitia nova eius6 mulieris
et infelici vicinitate et insolentia voluptatum, quae, cum
inclusae diutius et prima aetate compressae et constrictae
fuerunt, subito se non numquam profundunt atque eiciunt7
universae. qua ex vita vel dicam quo ex sermone — nequaquam
enim tantum erat quantum homines loquebantur —
verum ex eo quicquid erat emersit totumque se eiecit atque
extulit, tantumque abest ab illius familiaritatis infamia ut
eiusdem nunc ab sese inimicitias odiumque propulset.
[76]
atque ut iste interpositus sermo deliciarum desidiaeque
moreretur — fecit me invito me hercule8 et multum repugnante
me9, sed tamen fecit — nomen amici mei de ambitu detulit;
quem absolutum insequitur, revocat; nemini nostrum
obtemperat, est violentior quam vellem. sed ego non
loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem; de
impetu animi loquor, de cupiditate vincendi, de ardore
mentis ad gloriam; quae studia in his iam aetatibus nostris
contractiora esse debent, in adulescentia vero tamquam in
herbis significant10 quae virtutis maturitas et quantae fruges
industriae sint futurae. etenim semper magno ingenio
adulescentes refrenandi potius a gloria11 quam incitandi fuerunt;
amputanda plura sunt illi aetati, si quidem efflorescit12
ingeni laudibus, quam inserenda.
[77]
qua re, si cui nimium
effervisse videtur huius vel in suscipiendis vel in gerendis
inimicitiis vis13, ferocitas, pertinacia14, si quem etiam minimorum
horum aliquid15 offendit, si purpurae genus, si amicorum
catervae, si splendor, si nitor, iam ista deferverint16,
iam aetas omnia, iam res, iam17 dies mitigarit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 sedaret huius temporis querellam ς
4 ut ... ut om. A
6 nova eius scripsi: novae ς: nova Pπδ
8 me invito meherc. ς: me (om. me b) meherc. invito Pπδ
10 significant ςBδ: significat Pπ
12 efflorescit etflorescit ςP1: florescit P2πδ
13 vis del Madvig
16 deferv. deferuu. P: deseru. ς (cf. § 43)
17 iam res iam σδ: iam ista P2 in ras.: iam usus iam Rau (cf. Mur. 65)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.