3.
[6]
ut ad me revertar, ab his fontibus profluxi ad
hominum famam, et meus hic forensis labor vitaeque ratio
demanavit1 ad existimationem hominum paulo latius commendatione
ac iudicio meorum.
nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium
accusatorum non criminibus sed vocibus maledictisque
celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius
ut eum paeniteat non deformem esse natum. sunt enim
ista maledicta pervolgata in2 omnis quorum in adulescentia
forma et species3 fuit liberalis. sed aliud est male dicere,
aliud accusare. accusatio crimen desiderat, rem ut definiat,
hominem4 notet, argumento probet, teste confirmet; maledictio
autem nihil habet propositi praeter contumeliam;
quae si petulantius iactatur5, convicium, si facetius, urbanitas
nominatur.
[7]
quam quidem partem accusationis admiratus
sum et moleste tuli potissimum esse Atratino datam. neque
enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod
animum advertere6 poteratis, pudor patiebatur optimi adulescentis
in tali illum oratione versari. vellem aliquis7 ex
vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset;
aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refutaremus
istam male dicendi licentiam. tecum, Atratine,
agam lenius8, quod et pudor tuus9 moderatur orationi meae
et meum10 erga te parentemque tuum beneficium tueri debeo11.
illud tamen te esse admonitum volo,
[8]
primum ut12 qualis es
talem te omnes esse13 existiment, ut quantum a rerum turpitudine
abes tantum te a verborum libertate seiungas;
deinde ut ea in alterum ne dicas quae, cum tibi falso
responsa sint, erubescas. quis est enim cui via ista non
pateat, quis est14 qui huic aetati atque isti15 dignitati non
possit quam velit petulanter, etiam si sine ulla suspicione, at
non sine16 argumento male dicere? sed istarum partium
culpa est eorum qui te agere voluerunt; laus pudoris tui,
quod ea te invitum dicere videbamus, ingeni, quod ornate
politeque dixisti.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 demanavit ςB: dimanavit Pπδ (ἅπαξ λεγ.)
4 hominem ςB: hominem ut Pπδ: nomine ut Manutius
5 iaciatur Muretus
6 animum advertere ς (cf. Clu. § 1): animadvertere Pπδ
13 te omnes esse (se) ς: te Pπδ: te esse omnes Klotz
15 huic aetati atque isti (huic Agroetius) dignitati ς, Agroetius (K. vii. 118): isti aetati Pbh: isti aetati atque etiam isti dignitati cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.