29.
[68]
at sunt servi illi de cognatorum sententia, nobilissimorum
et clarissimorum hominum, manu missi. tandem aliquid
invenimus quod ista mulier de1 suorum propinquorum, fortissimorum
virorum, sententia atque auctoritate fecisse
dicatur. sed scire cupio quid habeat argumenti ista manumissio;
in qua aut crimen est Caelio quaesitum aut quaestio
sublata2 aut multarum rerum consciis servis cum causa
praemium persolutum. 'at propinquis' inquit3 'placuit.' cur
non placeret, cum rem tute4 ad eos non ab aliis tibi adlatam
sed a te ipsa compertam deferre diceres?
[69]
hic etiam
miramur, si illam commenticiam pyxidem obscenissima sit5
fabula consecuta? nihil est quod in eius modi mulierem
non cadere videatur. audita6 et percelebrata sermonibus
res est. percipitis animis, iudices, iam dudum quid velim
vel potius quid nolim dicere. quod etiam si est factum,
certe a Caelio quidem7 non est factum8 — quid enim attinebat? — est
enim ab aliquo adulescente fortasse9 non tam
insulso quam inverecundo10. sin autem est fictum, non illud
quidem modestum sed tamen est non infacetum mendacium;
quod profecto numquam hominum sermo atque
opinio comprobasset, nisi omnia quae cum turpitudine aliqua
dicerentur in istam quadrare apte viderentur.
[70]
Dicta est a me causa, iudices11, et perorata. iam intellegitis
quantum iudicium sustineatis, quanta res sit commissa
vobis. de vi quaeritis. quae lex ad imperium, ad maiestatem,
ad statum patriae, ad salutem omnium pertinet, quam
legem Q. Catulus armata dissensione civium rei publicae
paene extremis temporibus tulit, quaeque lex sedata illa
flamma consulatus mei fumantis reliquias coniurationis
exstinxit, hac nunc12 lege Caeli adulescentia non ad rei
publicae poenas sed ad mulieris libidines13 et delicias deposcitur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.