18.
ergo haec
deserta via et inculta atque interclusa iam frondibus et
virgultis1 relinquatur. detur aliqui ludus2 aetati; sit adulescentia
liberior; non omnia voluptatibus3 denegentur; non
semper superet4 vera illa et5 derecta ratio6; vincat aliquando
cupiditas voluptasque rationem, dum modo illa in hoc
genere praescriptio moderatioque teneatur. parcat iuventus
pudicitiae suae, ne spoliet alienam, ne effundat patrimonium,
ne faenore trucidetur, ne incurrat in alterius domum atque
familiam7, ne probrum castis, labem integris, infamiam bonis
inferat, ne quem vi terreat, ne intersit insidiis, scelere
careat. postremo cum paruerit voluptatibus, dederit aliquid
temporis ad ludum aetatis atque ad inanis hasce adulescentiae
cupiditates, revocet se aliquando ad curam rei domesticae,
rei forensis reique publicae, ut ea quae ratione antea non
perspexerat satietate abiecisse et8 experiendo contempsisse
videatur.
[43]
ac multi quidem9 et nostra et patrum maiorumque memoria,
iudices, summi homines et clarissimi cives fuerunt
quorum, cum adulescentiae cupiditates defervissent10, eximiae
virtutes firmata iam aetate exstiterunt. ex quibus neminem
mihi libet11 nominare; vosmet vobiscum recordamini. nolo
enim cuiusquam fortis atque inlustris viri ne minimum
quidem erratum cum maxima laude coniungere. quod si
facere vellem, multi a me summi atque ornatissimi viri
praedicarentur quorum partim nimia libertas in adulescentia,
partim profusa12 luxuries, magnitudo aeris alieni, sumptus,
libidines nominarentur, quae multis postea virtutibus obtecta13
adulescentiae qui vellet excusatione defenderet.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.