previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. Romae in. m. Ian. a. 709 (45).
M. CICERO S. D. A. TORQVATO.
superioribus litteris benevolentia magis adductus, quam quo res ita postularet, fui longior. neque enim confirmatione nostra egebat virtus tua neque erat ea mea causa atque fortuna, ut, cui ipsi omnia deessent, alterum confirmarem. hoc item tempore brevior esse debeo. [2] Sive enim nihil tum opus fuit tam multis verbis, nihilo magis nunc opus est, sive tum opus fuit, illud satis est, praesertim cum accesserit nihil novi. nam, etsi cotidie aliquid audimus earum rerum, quas ad te perferri existimo, summa tamen eadem est et idem exitus; quem ego tam video animo quam ea, quae oculis cernimus, nec vero quicquam video, quod non idem te videre certo sciam. nam, etsi quem exitum acies habitura sit divinare nemo potest, tamen et belli exitum video et, si id minus, hoc quidem certe, cum sit necesse alterum utrum vincere, qualis futura sit vel haec vel illa victoria. [3] idque cum optime perspexi, tum tale video, nihil ut mali videatur futurum, si id vel ante acciderit, quod vel maximum ad timorem proponitur. ita enim vivere, ut tum sit vivendum, miserrimum est; mori autem nemo sapiens miserum duxit ne beato quidem. sed in ea es urbe, in qua haec vel plura et ornatiora parietes ipsi loqui posse videantur. [4] ego tibi hoc confirmo, etsi levis est consolatio ex miseriis aliorum, nihilo te nunc maiore in discrimine esse quam quemvisaut eorum, qui discesserint; alteri dimicant, alteri victorem timent. sed haec consolatio levis est; illa gravior, qua te uti spero, ego certe utor; nec enim, dum ero, angar ulla re, cum omni vacem culpa, et, si non ero, sensu omnino carebo. sed rursus γλαῦκ᾽ εἰς Ἀθήνας, qui ad te haec. mihi tu, tui, tua omnia maximae curae sunt et, dum vivam, erunt. vale.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
45 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: