previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. Brundisii circ. med. m. Sext. a. 707 (47).
M. CICERO S. D. C. CASSIO
etsi uterque nostrum spe pacis et odio civilis sanguinis abesse a belli necessaria pertinacia voluit, tamen quoniam eius consili princeps ego fuisse videor, plus fortasse tibi praestare ipse debeo quam a te exspectare ; etsi ut saepe soleo mecum recordari, sermo familiaris meus tecum et item mecum tuus adduxit utrumque nostrum ad id consilium, ut uno proelio putaremus, si non totam causam, at certe nostrum iudicium definiri convenire. neque quisquam hanc nostram sententiam vere umquam reprehendit praeter eos qui arbitrantur melius esse deleri omnino rem p. quam imminutam et debilitatam manere ; ego autem ex interitu eius nullam spem scilicet mihi proponebam, ex reliquus magnam. [2] sed ea sunt consecuta, ut m agis mirum sit accidere illa potuisse quam nos non vidisse ea futura nec homines cum essemus, divinare potuisse. equidem fateor meam coniecturam hanc fuisse, ut illo quasi quodam fatali proelio facto et victores communi saluti consuli vellent et victi suae ; utrumque autem positum esse arbitrabar in celeritate victoris. quae si fuisset, eandem clementiam experta esset Africa quam cognovit Asia, quam etiam Achaia te, ut opinor, ipso legato ac deprecatore. amissis autem temporibus, quae plurimum valent, praesertim in bellis civilibus, interpositus annus alios induxit ut victoriam sperarent, alios ut ipsum vinci contemnerent. atque horum malorum omnium culpam fortuna sustinet ; quis enim aut Alexandrini belli tantam moram huic bello adiunctum iri aut nescio quem istum Pharnacem Asiae terrorem inlaturum putaret? [3] nos tamen in consilio pari casu dissimili usi sumus. tu enim eam partem petisti, ut et consiliis interesses et, quod maxime curam levat, futura animo prospicere posses ; ego qui festinavi ut Caesarem in Italia viderem (sic enim arbitrabamur) eumque multis honestissimis viris conservatis redeuntem ad pacem 'currentem,' ut aiunt, 'incitarem,' ab illo longissime et absum et afui. versor autem in gemitu Italiae et in urbis miserrimis querelis ; quibus aliquid opis fortasse ego pro mea, tu pro tua, pro sua quisque parte ferre potuisset, si auctor adfuisset. [4] qua re velim pro tua perpetua erga me benevolentia scribas ad me quid videas, quid sentias, quid exspectandum, quid agendum nobis existimes. Magni erunt mihi tuae litterae atque utinam primis illis quas Luceria miseras paruissem! sine ulla enim molestia dignitatem meam retinuissem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Frank Frost Abbott, 1909)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
47 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: