This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
ex provincia mea Ciliciensi, cui scis τρεῖς διοικήσεις Asiaticas adtributas fuisse, nullo sum familiarius usus quam Androne, Artemonis filio, Laudicensi, eumque habui in ea civitate cum hospitem tum vehementer ad meae vitae rationem et consuetudinem accommodatum ; quem quidem multo etiam pluris postea quam decessi facere coepi, quod multis rebus expertus sum gratum hominem meique memorem. itaque eum Romae libentissime vidi ; non te enim fugit, qui plurimis in ista provincia benigne fecisti, quam multi grati reperiantur. [2] haec propterea scripsi, ut et me non sine causa laborare intellegeres et tu ipse eum dignum hospitio tuo iudicares. feceris igitur mihi gratissimum, si ei declararis quanti me facias, id est si receperis eum in fidem tuam et quibuscumque rebus honeste ac sine molestia tua poteris adiuveris. hoc mihi erit vehementer gratum idque ut facias te etiam atque etiam rogo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.