previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO S. D. SER. 5VLPICIO.
M'. Curius, qui Patris negotiatur, multis et magnis de causis a me diligitur ; nam et amicitia pervetus mihi cum eo est ut primum in forum venit instituta, et Patris cum aliquotiens antea tum proxime hoc miserrimo bello domus eius tota mihi patuit; qua si opus fuisset tam essem usus quam mea. maximum autem mihi vinculum cum eo est quasi sanctioris cuiusdam necessitudinis, quod est Attici nostri familiarissimus eumque unum praeter ceteros observat ac diligit. [2] quem si tu iam forte cognosti, puto me hoc quod facio facere serius ; ea est enim humanitate et observantia, ut eum tibi iam ipsum per se commendatum putem. quod tamen si ita est, magno opere a te quaeso ut ad eam voluntatem, si quam in illum ante bas meas litteras contulisti, quam maximus potest mea commendatione cumulus accedat ; [3] sin autem propter verecundiam suam minus se tibi obtulit aut nondum eum satis habes cognitum aut quae causa est cur maioris commendationis indigeat, sic tibi eum commendo, ut neque maiore studio quemquam neque iustioribus de causis commendare possim, faciamque id quod debent facere ii qui religiose et sine ambitione commendant ; spondebo enim tibi vel potius spondeo in meque recipio eos esse M'. Curi mores eamque cum probitatem tum etiam humanitatem, ut eum et amicitia tua et tam accurata commendatione, si tibi sit cognitus, dignum sis existimaturus. mihi certe gratissimum feceris, si intellexero has litteras tantum, quantum scribens confidebam, apud te pondus habuisse.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
46 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: