Scr. in castris in finibus Statiellensium prid. Non. Mai. a. 711 (43).
D. BRVTVS IMR COS. DES. S. D. M. CICERONI
eodem exemplo a te mi litterae redditae sunt, quo pueri mei attulerunt. tantum me tibi debere existimo, quantum
persolvere difficile est. scripsi tibi quae hic gererentur.
in itinere est Antonius, ad Lepidum proficiscitur ; ne de
Planco quidem spem adhuc abiecit, ut ex libellis eius animadverti qui in me inciderunt ; in quibus, quos ad
Asinium, quos ad Lepidum, quos ad Plancum mitteret scribebat. ego tamen non habui ambiguum et statim ad Plancum misi et biduo ab Allobrogibus et totius Galliae legatos exspecto ; quos confirmatos domum remittam.
[2]
tu
quae istic opus erunt administrari prospicies, ut ex tua
voluntate reique publicae commodo fiant. malevolentiae hominum in me, si poteris, occurres ; si non potueris, hoc consolabere, quod me de statu meo nullis contumeliis deterrere possunt. Pr. non. Mai. ex castris finibus Statiellensium.
D. BRVTVS IMR COS. DES. S. D. M. CICERONI