Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
letter 1
Scr. in Sinuessano
xv K. Iun.
a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
letter 2letter 3letter 4
Scr. in Tusculano vi K. Iun. a.
710 (44)
.
CICERO ATTICO salutem
letter 5letter 6letter 7letter 8letter 9letter 10letter 11letter 12letter 13letter 14letter 15letter 16
Scr. in Arpinati xiv aut xiii K. Iun. a.
710
(44)
.
CICERO ATTICO salutem
letter 17letter 18letter 19letter 20letter 21letter 22letter 23letter 24letter 25letter 26letter 27letter 28letter 29
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
undecimo Kal. accepi in Arpinati duas epistulas tuas, quibus duabus meis respondisti. una erat xv Kal., altera xii data. ad superiorem igitur prius. accurres in Tusculanum, ut scribis; quo me vi Kal. venturum arbitrabar. quod scribis parendum victoribus, non mihi quidem cui sunt multa potiora. nam illa quae recordaris Lentulo et Marcello consulibus acta in aede Apollinis, nec causa eadem est nec simile tempus, praesertim cum Marcellum scribas aliosque discedere. erit igitur nobis coram odorandum et constituendum tutone Romae esse possimus. novi conventus habitatores sane movent; in magnis enim versamur angustiis. sed sunt ista parvi; quin et maiora contemnimus. Calvae testamentum cognovi, hominis turpis ac sordidi; tabula Demonici quod tibi curae est gratum. de †malo† scripsi iam pridem ad Dolabellam accuratissime, modo redditae litterae sint. eius causa et cupio et debeo. [2] venio ad propiorem. cognovi de Alexione quae desiderabam. Hirtius est tuus. Antonio, †quoniam† est, volo peius esse. de Quinto filio, ut scribis, †A. M. C.† de patre coram agemus. Brutum omni re qua possum cupio iuvare. cuius de oratiuncula idem te quod me sentire video. sed parum intellego quid me velis scribere quasi a Bruto habita oratione, cum ille ediderit. qui tandem convenit? an sic ut in tyrannum iure optimo caesum? multa dicentur, multa scribentur a nobis sed alio modo et tempore. de sella Caesaris bene tribuni; praeclaros etiam xiv ordines! Brutum apud me fuisse gaudeo, modo et libenter fuerit et sat diu.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.
show
Browse Bar
hide
Dates (automatically extracted)
Sort dates
alphabetically,
as they appear on the page,
by frequency
Click on a date to search for it in this document.
44 BC (1)Click on a date to search for it in this document.
load
Vocabulary Tool
hide
Search
hideStable Identifiers
hide
Display Preferences