Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
letter 1
Scr. in Sinuessano
xv K. Iun.
a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
letter 2letter 3letter 4
Scr. in Tusculano vi K. Iun. a.
710 (44)
.
CICERO ATTICO salutem
letter 5letter 6letter 7letter 8letter 9letter 10letter 11letter 12letter 13letter 14letter 15letter 16
Scr. in Arpinati xiv aut xiii K. Iun. a.
710
(44)
.
CICERO ATTICO salutem
letter 17letter 18letter 19letter 20letter 21letter 22letter 23letter 24letter 25letter 26letter 27letter 28letter 29
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Here dederam ad te litteras exiens e Puteolano deverteramque in Cumanum. ibi bene valentem videram Piliam. quin etiam paulo post Cumis eam vidi. venerat enim in funus; cui funeri ego quoque operam dedi. Cn. Lucullus familiaris noster matrem efferebat. mansi igitur eo die in Sinuessano atque inde mane postridie Arpinum proficiscens hanc epistulam exaravi. [2] erat autem nihil novi quod aut scriberem aut ex te quaererem, nisi forte hoc ad rem putas pertinere. Brutus noster misit ad me orationem suam habitam in contione Capitolina petivitque a me ut eam ne ambitiose corrigerem ante quam ederet. est autem oratio scripta elegantissime sententiis, verbis, ut nihil possit ultra. ego tamen si illam causam habuissem, scripsissem ardentius. ὑπόθεσις vides quae sit et persona dicentis. itaque eam corrigere non potui. quo enim in genere Brutus noster esse vult et quod iudicium habet de optimo genere dicendi, id ita consecutus in ea oratione est ut elegantius esse nihil possit; sed ego secutus aliud sum sive hoc recte sive non recte. tu tamen velim eam orationem legas, nisi forte iam legisti, certioremque me facias quid iudices ipse. quamquam vereor ne cognomine tuo lapsus ὑπεραττικὸς sis in iudicando. sed si recordabere Δημοσθένους fulmina, tum intelleges posse et Ἀττικώτατα et gravissime dici. sed haec coram. nunc nec sine epistula nec cum inani epistula volui ad te Metrodorum venire.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.