previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


de Varrone non sine causa quid tibi placeat tam diligenter exquiro. occurrunt mihi quaedam. sed ea coram. te autem ἀσμεναίτατα intexui faciamque id crebrius. proximis enim tuis litteris primum te id non nolle cognovi.

[2] de Marcello scripserat ad me Cassius antea, τὰ κατὰ μέρος Servius. o rem acerbam! [3] ad prima redeo. scripta nostra nusquam malo esse quam apud te, sed ea tum foras dari cum utrique nostrum videbitur. ego et librarios tuos culpa libero neque te accuso et tamen aliud quiddam ad te scripseram, Caerelliam quaedam habere quae nisi a te habere non potuerit. Balbo quidem intellegebam sat faciendum fuisse, tantum nolebam aut obsoletum Bruto aut Balbo incohatum dari. Varroni, simul ac te videro, si tibi videbitur, mittam. quid autem dubitarim, cum videro te, scies.

[4] attributos quod appellas valde probe. te de praedio Oviae exerceri moleste fero. de Bruto nostro perodiosum, sed vita fert. mulieres autem vix satis humane quae inimico animo ferant, cum in utraque officio pareat. Tullium scribam nihil fuit quod appellares; nam tibi mandassem si fuisset. nihil enim est apud eum positum nomine voti, sed est quiddam apud illum meum. id ego in hanc rem statui conferre. itaque et ego recte tibi dixi ubi esset, et tibi ille recte negavit. sed hoc quoque ipsum continuo adoriamur. Lucum hominibus non sane probo quod est desertior, sed habet εὐλογίαν. verum hoc quoque ut censueris, quippe qui omnia. ego, ut constitui, adero, atque utinam tu quoque eodem die! sin quid (multa enim), utique postridie. etenim coheredesa quis sine te opprimi militia est†. alteris iam litteris nihil ad me de Attica. sed id quidem in optima spe pono; illud accuso non te sed illam, ne salutem quidem. at tu et illi et Piliae plurimam, nec me tamen irasci indicaris. epistulam Caesaris misi, si minus legisses.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: