Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
letter 1letter 2letter 3letter 4
Scr. Dyrrhachi inter xvi et xii K. Quint. a.
706
(48)
.
CICERO ATTICO salutem
letter 5letter 6letter 7letter 8letter 9letter 10letter 11letter 12letter 13letter 14letter 15letter 16letter 17
Scr. Brundisi
xvii K. Quint.
a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem
letter 18letter 19letter 20letter 21letter 22letter 23letter 24letter 25
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![view as XML](/img/xml.gif)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
a Murenae liberto nihil adhuc acceperam litterarum. P. Siser reddiderat eas quibus rescribo. de Servi patris litteris quod scribis, item Quintum in Syriam venisse quod ais esse qui nuntient, ne id quidem verum est. quod certiorem te vis fieri quo quisque in me animo sit aut fuerit eorum qui huc venerunt, neminem alieno intellexi. sed quantum id mea intersit existimare te posse certo scio. mihi cum omnia sint intolerabilia ad dolorem, tum maxime quod in eam causam venisse me video ut sola utilia mihi esse videantur quae semper nolui. P. Lentulum patrem Rhodi esse aiunt, Alexandreae filium, Rhodoque Alexandream C. Cassium profectum esse constat. [2] Quintus mihi per litteras satis facit multo asperioribus verbis quam cum gravissime accusabat. ait enim se ex litteris tuis intellegere tibi non placere quod ad multos de me asperius scripserit, itaque se paenitere quod animum tuum offenderit; sed se iure fecisse. deinde perscribit spurcissime quas ob causas fecerit. sed neque hoc tempore nec antea patefecisset odium suum in me, nisi omnibus rebus me esse oppressum videret. atque utinam vel nocturnis, quem ad modum tu scripseras, itineribus propius te accessissem! nunc nec ubi nec quando te sim visurus possum suspicari. [3] de coheredibus Fufidianis nihil fuit quod ad me scriberes; nam et aequum postulant et quicquid egisses recte esse actum putarem. [4] de fundo Frusinati redimendo iam pridem intellexisti voluntatem meam. etsi tum meliore loco res erant nostrae neque tam mihi desperatum iri videbatur, tamen in eadem sum voluntate. id quem ad modum fiat tu videbis. et velim, quod poteris, consideres ut sit unde nobis suppeditentur sumptus necessarii. si quas habuimus facultates, eas Pompeio tum cum id videbamur sapienter facere detulimus. itaque tum et a tuo vilico sumpsimus et aliunde mutuati sumus cum Quintus queritur per litteras sibi nos nihil dedisse, qui neque ab illo rogati sumus neque ipsi eam pecuniam aspeximus. sed velim videas quid sit quod confici possit quidque mihi de omnibus des consili; et causam nosti. [5] plura ne scribam dolore impedior. si quid erit quod ad quos scribendum meo nomine putes, velim ut soles facias, quotiensque habebis quoi des ad me litteras nolim praetermittas. vale.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.
show
Browse Bar
hide
Dates (automatically extracted)
Sort dates
alphabetically,
as they appear on the page,
by frequency
Click on a date to search for it in this document.
47 BC (1)Click on a date to search for it in this document.
load
Vocabulary Tool
hide
Search
hideStable Identifiers
hide
Display Preferences