previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Servius cum esset apud me, Cephalio cum tuis litteris vi Idus venit; quae nobis magnam spem attulerunt meliorum rerum de octo cohortibus. etenim eae quoque quae in his locis sunt labare dicuntur. eodem die Funisulanus a te attulit litteras in quibus erat confirmatius idem illud. ei de suo negotio respondi cumulate cum omni tua gratia. adhuc non satis faciebat; debet autem mihi multos nummos nec habetur locuples. nunc ait se daturum; cui expensum tulerit morari; †tabellarius si apud te esse quas satis fecissest dares. quantum sit Eros Philotimi tibi dicet. sed ad maiora redeamus.

[2] quod optas, Caelianum illud maturescit. itaque torqueor utrum ventum exspectem. vexillo opus est; convolabunt. quod suades ut palam, prorsus adsentior itaque me profecturum puto. tuas tamen interim litteras exspecto. Servi consilio nihil expeditur. omnes captiones in omni sententia occurrunt. unum C. Marcellum cognovi timidiorem; quem consulem fuisse paenitet. πολλῆς ἀγεννείας! qui etiam Antonium confirmasse dicitur ut me impediret, quo ipse, credo, honestius.

[3] Antonius autem vi Idus Capuam profectus est. ad me misit se pudore deterritum ad me non venisse quod me sibi suscensere putaret. ibitur igitur et ita quidem ut censes, nisi cuius gravioris personae suscipiendae spes erit ante oblata. sed vix erit tam cito. Allienus autem praetor putabat aliquem, si ego non, ex conlegis suis. quivis licet dum modo aliquis.

[4] de sorore laudo. de Quinto puero datur opera; spero esse meliora. de Quinto fratre scito eum non mediocriter laborare de versura sed adhuc nihil a L. Egnatio expressit. Axius de duodecim milibus pudens! saepe enim ad me scripsit ut Gallio quantum is vellet darem. quod si non scripsisset, possemne aliter? et quidem saepe sum pollicitus sed tantum voluit cito. me vero adiuvarent his in angustiis. sed di istos! verum alias. te a quartana liberatum gaudeo itemque Piliam. ego, dum panis et cetera in navem parantur, excurro in Pompeianum. Vettieno velim gratias quod studiosus sit; si quemquam nactus eris qui perferat, litteras des ante quam discedimus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: