previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Huius quoque recensionis plura olim fuerunt exempla, neque infitior fieri posse ut quartum adeo apographon ex ipso fuerit sumptum archetypo. nam in libris recentissimis, quales sunt Vaticanus 1379 (I a Schneidero signatus), Vindobonensis 318 (G), qui Meinekium decepit, Vossianus 49, aegre definitur utrum e duabus familiis contaminati sint, an adeo ad quartum redeant apographum. neque vero si definiri posset, ulli usui foret. addo tamen e codice Vaticani simili anonymum Bernensem, de quo Ricardus Reitzenstein Herm. 26, 308 rettulit, Byzantinum de scriptis Callimachi epigramma sumpsisse. alii libri manuscripti plane abiciendi sunt, cum ex editione Florentina pendeant. e quibus unum, qui Augustae Taurinorum adservatur n. 281 insignitus, ut conferret ab I. Graeven impetravi: sunt enim in margine adscriptae emendationes haud paucae, quibus patefit, quanta fuerit saec. xvi et artis vere Graecae cognitio et inveniendi sollertia.

Meum erat codicum sordes iterum perquirere: legentibus easdem proponere nefas duco. at de archetypo, libro minime sordido, plene referre et debui et volui. quod plerumque facillimum erat, dissentiente uno apographo, consentientibus duobus, sive complurium singula exempla idem peccaverant. ubicumque haesitabam, ut legentes ipsi iudicare possent curavi, sed nugas procul habendas duxi, quae prudentem non iuvant, imprudenti nocent. dico itacismos potissimum et sigma semel vel bis scriptum, quae neque ad intellegendam sententiam neque ad pronuntianda verba pertinere scribis iure videbantur. cuius generis pauca exempla hoc loco proponere e re visum est. 1, 87 νοήσῃ Lasc. aliquot exempla A, νοήσει F, a, mp, utrumque q. 88 νοήση et ει q dett. fieri igitur potest ut 87 in archetypo aliquid fuerit, fortasse ab ipso scriba, correctum. 2, 48 Ἀμφρυσσῷ E, Ἀμφρυσῷ F Lascar., Ἀμβρυσσῷ A. 2, 91 Μυρτούσσης p q m f: μυρτούσης A Lasc. r. 3, 61 μοχθήσειαν F Lasc.: μοχθίσειαν A, μοχθίσσειαν E. 4, 15 ἐννάσσαντο q: ἐνάσς. m. ἐννάσαντο F A p d. 4, 33 ὤχλισσε E: ὤχλισε AF. κύλισε F: κύλισσε AE. 4, 246 ἐχαρίσσατο m q d r: ἐχαρίσατο a p f. 4, 262 ἐκόμησε A: ἐκόμισε F, ἐκόμισσε E. 5, 70 λυσαμ. Fa: λυσσαμ. E, alia exempla apogr. A. 5, 121 ἐσσομ. F Lasc.: ἐσομ. AE. addo nonulla alius generis, sed non minus pusilla. 1, 82 πολίεσσι m p d r: πτολ. A q f. 2, 80 πολύλλιτε A m Lasc.: πολύλλιστε F q p. 3, 161 ἀροτριόωντι A m r: ἀροτριῶντι p q f, ἀροτριάοντι Lasc. (h. e. ἀροτριῶντι d). 6, 12 πουλυμ. Ar Lasc.: πολυμ. Ef. exhausta esse credo quaecumque quispiam in adnotatione commemoranda fuisse possit dicere: ad Callimachum quidquam pertinere nemo sanus opinabitur.

O. Schneider cum comperisset Ioannem Aurispam 1423 hymnorum syllogam e Graecia Venetias asportasse1, Fr. Philelphum paullo post item Callimachi Orpheique hymnos possedisse, A fuisse Aurispae, E Philelphi coniecit. quam coniecturam cum frustra sperassem tacite me posse de medio tollere, nunc aio et omnino in mera opinatione sitam esse et manifesto falsam, siquidem E integram syllogam, A Orpheum Callimachumque continet. et A manifesto in Italia demum Apollonii Argonautica addidit, unde sequitur archetypum ipsum in Italiam venisse. iam cum Aurispa primus totam syllogam se habere professus sit, apparet veri simillimam esse coniecturam, qua hunc dixi hymnorum sospitatorem; conveniunt quae nunc de E libris exponere potui. at F, antiquissimum apographon, cuius unum in Atho monte adservatur exemplum, si quis statuere mavult in oriente iam antequam ab Aurispa tolleretur archetypus descriptum esse, non potest refutari. quod examinata codicum litteratura, excussa saeculi xv historia litteraria explorent quibus illa cordi sunt. de Callimachi recensione ne novis quidem apographis repertis quidquam quod momentum faciat credo explorari posse.

Emendatione perraro opus est, et hona pleraque iam saeculo xvi dextre administrata sunt. quod ut rectius etiam quam antea intellexerim multasque e paucis quas protuleram coniecturis eiecerim, debeo etiam meis studiis, sed gratias ex animo ago Iohanni Vahlen, qui cum alibi tum in lectionum Berolinensium duobus prooemiis (1889 et 89/90) et in actis academicis (1895. 96) de his carminibus egit, rogatosque volo lectores, ut etiam ea diligenter perpendant, quibus ut obtemperarem a me non impetravi. contra ex eis quae complures de re metrica Callimachi disputaverunt nihil fateor me didicisse. sciebam enim, quod isti inviti docent, tamquam in re et incerta et levissima in augmento syllabico distinguendo paradosin sequendam esse. unum quem admiseram errorem, quod vocalem ante vocalem corripi posse in trochaeo primo pentametri negaveram refutarunt G. Wentzel (Genethliac. Gott. 22) et I. Lucas (Studia Theognidea 59); idem ipse intellexeram. de verborum usu diligenter egit F. de Ian (de Callimacho Homeri interprete Argentorati 1893) unumque adeo versum luculenter emendavit; neque plane inutilis fuit farrago indigesta quam F. Kuiper nuper corrasit (Studia Callimachea I Luguduni Bat. 96). quid autem hymnis suis Callimachus efficere voluisset, quo tempore, quibus sacris singula carmina scripsisset, multi eruditissime simul et audacissime demonstratum ierunt. de quibus rebus mihi quoque suavissimum esset disputare; habere me quae dicam sciunt qui scholis interfuerunt quibus artem Callimachi illustrare saepius conatus sum. quae ne perscriberem aut in publicum ederem aliis negotiis adhuc praepeditus sum, neque quicquam promittere audeo.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: