Huius quoque recensionis plura olim fuerunt exempla,
neque infitior fieri posse ut quartum adeo apographon ex ipso
fuerit sumptum archetypo. nam in libris recentissimis, quales
sunt Vaticanus 1379 (I a Schneidero signatus), Vindobonensis 318
(G), qui Meinekium decepit, Vossianus 49, aegre definitur utrum
e duabus familiis contaminati sint, an adeo ad quartum redeant
apographum. neque vero si definiri posset, ulli usui foret. addo
tamen e codice Vaticani simili anonymum Bernensem, de quo
Ricardus Reitzenstein Herm. 26, 308 rettulit, Byzantinum de
scriptis Callimachi epigramma sumpsisse. alii libri manuscripti
plane abiciendi sunt, cum ex editione Florentina pendeant.
e quibus unum, qui Augustae Taurinorum adservatur
n. 281 insignitus, ut conferret ab I. Graeven impetravi: sunt
enim in margine adscriptae emendationes haud paucae, quibus
patefit, quanta fuerit saec. xvi et artis vere Graecae cognitio
et inveniendi sollertia.
Meum erat codicum sordes iterum perquirere: legentibus
easdem proponere nefas duco. at de archetypo, libro minime
sordido, plene referre et debui et volui. quod plerumque
facillimum erat, dissentiente uno apographo, consentientibus
duobus, sive complurium singula exempla idem peccaverant.
ubicumque haesitabam, ut legentes ipsi iudicare possent curavi,
sed nugas procul habendas duxi, quae prudentem non iuvant, imprudenti
nocent. dico itacismos potissimum et sigma semel
vel bis scriptum, quae neque ad intellegendam sententiam
neque ad pronuntianda verba pertinere scribis iure videbantur.
cuius generis pauca exempla hoc loco proponere e re visum
est. 1, 87 νοήσῃ Lasc. aliquot exempla A, νοήσει F, a, mp,
utrumque q. 88 νοήση et ει q dett. fieri igitur potest ut 87 in
archetypo aliquid fuerit, fortasse ab ipso scriba, correctum. 2, 48
Ἀμφρυσσῷ E, Ἀμφρυσῷ F Lascar., Ἀμβρυσσῷ A. 2, 91
Μυρτούσσης p q m f: μυρτούσης A Lasc. r. 3, 61 μοχθήσειαν
F Lasc.: μοχθίσειαν A, μοχθίσσειαν E. 4, 15 ἐννάσσαντο q:
ἐνάσς. m. ἐννάσαντο F A p d. 4, 33 ὤχλισσε E: ὤχλισε AF.
κύλισε F: κύλισσε AE. 4, 246 ἐχαρίσσατο m q d r: ἐχαρίσατο
a p f. 4, 262 ἐκόμησε A: ἐκόμισε F, ἐκόμισσε E. 5, 70
λυσαμ. Fa: λυσσαμ. E, alia exempla apogr. A. 5, 121 ἐσσομ.
F Lasc.: ἐσομ. AE. addo nonulla alius generis, sed non minus
pusilla. 1, 82 πολίεσσι m p d r: πτολ. A q f. 2, 80 πολύλλιτε
A m Lasc.: πολύλλιστε F q p. 3, 161 ἀροτριόωντι A m r: ἀροτριῶντι
p q f, ἀροτριάοντι Lasc. (h. e. ἀροτριῶντι d). 6, 12
πουλυμ. Ar Lasc.: πολυμ. Ef. exhausta esse credo quaecumque
quispiam in adnotatione commemoranda fuisse possit dicere:
ad Callimachum quidquam pertinere nemo sanus opinabitur.
O. Schneider cum comperisset Ioannem Aurispam 1423 hymnorum
syllogam e Graecia Venetias asportasse1, Fr. Philelphum
paullo post item Callimachi Orpheique hymnos possedisse, A fuisse
Aurispae, E Philelphi coniecit. quam coniecturam cum frustra
sperassem tacite me posse de medio tollere, nunc aio et omnino
in mera opinatione sitam esse et manifesto falsam, siquidem E
integram syllogam, A Orpheum Callimachumque continet. et A
manifesto in Italia demum Apollonii Argonautica addidit, unde
sequitur archetypum ipsum in Italiam venisse. iam cum Aurispa
primus totam syllogam se habere professus sit, apparet veri
simillimam esse coniecturam, qua hunc dixi hymnorum sospitatorem;
conveniunt quae nunc de E libris exponere potui.
at F, antiquissimum apographon, cuius unum in Atho monte
adservatur exemplum, si quis statuere mavult in oriente iam
antequam ab Aurispa tolleretur archetypus descriptum esse, non
potest refutari. quod examinata codicum litteratura, excussa
saeculi xv historia litteraria explorent quibus illa cordi sunt.
de Callimachi recensione ne novis quidem apographis repertis
quidquam quod momentum faciat credo explorari posse.
Emendatione perraro opus est, et hona pleraque iam
saeculo xvi dextre administrata sunt. quod ut rectius etiam
quam antea intellexerim multasque e paucis quas protuleram
coniecturis eiecerim, debeo etiam meis studiis, sed gratias ex
animo ago Iohanni Vahlen, qui cum alibi tum in lectionum
Berolinensium duobus prooemiis (1889 et 89/90) et in actis
academicis (1895. 96) de his carminibus egit, rogatosque volo
lectores, ut etiam ea diligenter perpendant, quibus ut obtemperarem
a me non impetravi. contra ex eis quae complures de
re metrica Callimachi disputaverunt nihil fateor me didicisse.
sciebam enim, quod isti inviti docent, tamquam in re et incerta
et levissima in augmento syllabico distinguendo paradosin
sequendam esse. unum quem admiseram errorem, quod vocalem
ante vocalem corripi posse in trochaeo primo pentametri
negaveram refutarunt G. Wentzel (Genethliac. Gott. 22) et
I. Lucas (Studia Theognidea 59); idem ipse intellexeram. de
verborum usu diligenter egit F. de Ian (de Callimacho Homeri
interprete Argentorati 1893) unumque adeo versum luculenter
emendavit; neque plane inutilis fuit farrago indigesta quam
F. Kuiper nuper corrasit (Studia Callimachea I Luguduni Bat. 96).
quid autem hymnis suis Callimachus efficere voluisset, quo tempore,
quibus sacris singula carmina scripsisset, multi eruditissime
simul et audacissime demonstratum ierunt. de quibus
rebus mihi quoque suavissimum esset disputare; habere me
quae dicam sciunt qui scholis interfuerunt quibus artem Callimachi
illustrare saepius conatus sum. quae ne perscriberem
aut in publicum ederem aliis negotiis adhuc praepeditus sum,
neque quicquam promittere audeo.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Non fuit ullum iter quod codicum coemendorum causa in Graeciam susceptum esset magis felix. attulit Athenaei unicum codicem, Laurentianum Aeschyli Sophoclis Apollonii, Venetos Homeri (A), Cassii Dionis, Xenophontis (511?), Platonis (T?) alia. cf. van Heusde in praef. Agamemnonis Aeschyleae, Dindorf. praef. Aesch. ed. 5. Schneider Call. I p. vii. opus est ut in librorum Aurispae fata peculiariter inquiratur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.