previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

At periit hic archetypus, perierunt omnia ex eo ipso descripta exempla. hoc olim dixi, aliter plerique senserunt in Homero, hoc nunc liquido constat. nam quattuor optimos codices, in quibus Homeri etiam magis quam Callimachi salus posita est, non fratres esse, sed binos duorum fratrum filios de Homero recte exposuit Ericus Bethe Herm. 28, 535. auctor huius stirpis in Homero quidem videri potest fuisse ipse archetypus; in Callimacho vero tam saepe quattuor librorum archetypus a duabus quas statim tractabo familiis dissidet, ut proclive sit pro archetypo apographon archetypi longe optimum eum dicere. quod tamen non facio. probabilius enim duco fuisse archetypum in manibus viri docti qui describendís vendendisque libris Graecis quaestum faceret, hunc duo aut etiam plura apographa confecisse, modo inter se, modo cum archetypo collata, atque ita accidisse ut ex hac officina compluria prodirent exempla inter se cognata, conspirantia etiam in vitiis quibusdam levioribus, dissidentia in lacunosis maxime locis, quos ut cum archetypo identidem conferret ipsa difficultas scribam cogebat. itaque in gravissimis quidem locis codices superstites antestari necesse est, ceteroquin vero vetere signo E communem eorum archetypum significari tamquam ab archetypis ceterarum familiarum diversum, cuius tamen longe maior auctoritas sit quam illarum alterius utrius. quattuor autem quos dixi codices, quorum ope E restituitur, hi sunt.

Matritensis bibl. nation. N 24 (m), quem Constantinus Lascaris Mediolani peritissime exaravit anno 1464, glossasque partim nunc evanidas intra versus minio pinxit, dum scripta sua relegit, paucas emendationes sive ex exemplari suo sive e coniectura addidit. mihi hunc librum contulit Ricardus Wuensch v. d. ita et de Callimacho et de me bene meritus.

Gemellus huius libri est Mutinensis bibl. Est. iii E 11 (q), quem annis 1873. 74 contuli. scripsit Georgius Valla Placentinus († 1499), fideliter, sed non tam perite quam Lascaris Matritensem.

Gemelli rursus sunt qui his duobus auctoritate non cedunt p et d. p Parisinus est suppl. Gr. 1095, olim S. Petri Perusinus1, in quo hymnorum sylloga Iliadem excipit, cui Ps. Plutarchi de Homero libellus prolegomenorum loco additus est. scriba, quem Graecum non fuisse Τροεζῆνος ostendit, quod in scholio 4, 41 semel ei excidit, laudem elegantiae et probitatis unam quaesivit. doctus nec erat nec videri volebat; itaque ab emendando se continuit, glossas parvas una cum textu descripsit, longiora scholia pleraque omisit, calami errores perraro correxit. interierunt folio uno evulso 3, 66—145. contuli codicem spectata bibliothecae Parisinae liberalitate Gottingam missum.

Huius igitur codicis gemellus Laurentianus 32, 45 (d) est, qui Callimachum anno 1495 etiamtum continere dicebatur, quo tempore inter libros bibliothecae Mediceae privatae erat 111, antea 53 (Piccolomini condizioni e vicende della bibblioteca Medicea privata p. 72). sed probabile est eo ipso tempore iam evulsum fuisse Callimachum (direpta scilicet per turbas et seditionem populi a fratre Savonarola excitati Mediceorum bibliotheca) et prelis traditum, ut describeretur editio princeps a Iano Lascari, ut ferunt, anno 1494 parata. quo factum est, ut codex periret, editio autem eius loco habenda esset.2 quod vulgatae lectionis semper mansit fundamentum nec per se infirmum et multis Lascaris emendationibus ornatum, quas nunc auctoris nomine efferre aequum mihi visum est.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: