previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Huius igitur syllogae seris temporibus factae is codex ad quem unum Callimachi omnis, Homeri praeter Mosquensem omnis memoria redit compluribus locis tantum damnum perpessus erat, ut versus versuumve partes legi non iam possent. quarum lacunarum ope effectum est Homeri versus in quaque pagina fuisse xxxvi; Callimachi eae quae solae in censum veniunt lacunae 4, 177, 199 versibus tantum xxiii distant, sed in eadem pagina scholium omnium amplissimum fuit de Galatarum interitu. apparet haec haud male conspirare, sed inepte ludere censendus esset siquis archetypi paginas dimetiri conaretur. codex non solum scriptus erat minusculis litteris sed e tali codice descriptus. 4, 138 ν in ι abiit, 4, 30 in principio η in χ, 1, 87 ρ in ο. ni mirum rho capite magno cauda praelonga infra versum ad proximam litteram producta exaratum erat.1 item 4, 10 cum in codice nostrorum archetypo litterae evanidae essent, alli καυρι, alii καυθι, alii κανθι legerunt, quod non nisi in minusculis litteris fieri poterat. tam recenti aetati convenit, quod iota mutum modo in versu locum suum tenebat (vix e mente librarii, qui 6, 61 ἀναγκαίαι circumflexo accentu e dativo singularis nominativum pluralis reddidit), modo infra versum reiciebatur, modo omittebatur. qualia cum nihil omnino docere possint neglexi. neque adeo stultus sum ut mera vitia, velut Κράθιν, aut adiaphora, velut μὴ δέ, curem. sed orthographia atque prosodia cum ad Sallustium, h. e. ad probam grammaticorum παράδοσιν redeat, minime fuit neglegenda. Callimachus quidem neque vocabula distinxerat neque prosodiam legentibus praescripserat, quod utinam memoria tenerent critici. itaque nos in omni vocabulo scribendo grammaticorum doctrinam sectamur, quibus servire quidem ignavum est, sed eosdem deserere, antequam falsi damnati sint, parum cautum. reliqui igitur ρ ut vocalem produceret geminatum, ἔδδεισαν, αὖ ἐρύοντες. pagum Atticum a salinis Ἁλὰς denominatum esse constat: sed Ἀλάς 3, 173 non tantum archetypus aut Sallustius pronuntiari voluerunt, sed pronuntiare didicerat Statius Theb. 12, 620, atque grammatici δασύνειν iubentes alterum usum fuisse ultro testantur (Steph. Byz. s. v.); fuerint qui ad ἀλᾶσθαι nomen referrent, neque Callimachus tam docte errare non poterat. ἱή autem spiritu aspero eum protulisse et testatur Sallustius 2, 21, et originatio interiectionis 2, 103. non concluderem ubivis ita pronuntiasse Callimachum: neque enim ea scribendi constantia, quae pueris nostris inculcatur nec tantum ludimagistris liberalis eruditionis summa videtur, Graecis tanto opere cordi erat. multoque minus nos nisi ipsis verba damus in omnibus Alexandrinorum usum definire possumus. veluti Εἰλείθυια an Εἰλήθυια Callimacho magis placuerit nemo scit; quid quod scribere ei licebat modo hoc modo illud, ut alterum in calamum veniret. itaque archetypum secutus sum. notum est ηι et ει saeculo tertio promiscue scribi, atque in Lycophrone tam saepe ει traditum accepimus, ut omni mutatione abstinendum sit. vereor igitur, ut Callimacho ipsi Homerica, h. e. antiquior, orthographia debeatur, quam archetypus offert; cum tamen nullis artibus ultra Sallustium ascendere possimus, unum quod obstrepebat exemplum (4, 7) mutavi. nam 4, 234 Callimachus κε cum futuro coniungere studebat Homerice haud secus quam 4, 229. cui nostra aoristi Homerici cognitio non est obtrudenda.2 omnino arduum est vetustae linguae imitationi terminos circumscribere, et quamquam istos facile ridemus, qui Callimachum vapulare iubent, quia nostras sermonis Homerici grammaticas non legit (etiamsi enim legere potuisset, libertatem poetae non debebat prodere), est sane ubi in edendis carminibus haesites quae obsoleti sermonis sonos reddere studeant. veluti secundae declinationis plurativos dativos in οις exire, nisi longiorem formam versus postulat, satis certo colligitur, item primae declinationis legitimam formam esse -ηισι et saepe ante vocalem elidi, binis dativis coniunctis αις admitti, admitti etiam in exitu versus. sed ne αις quidem solitarium excludi corruptela maxime docet 4, 298; -ηις, quod in Homerum sensim gliscens linguae mutatio invexit (constat nunc Thasi quidem re vera fuisse hanc formam) expellere non licere videbit qui 3, 100 recte perpenderit. itaque quam cautissime poteram egi, sed verum me in omnibus assecutum esse minime spondeo. difficilior etiam Doris3, cum in archetypo valde obscurata tradatur (restituere coepit iam Politianus, qui ex. gr. 5, 5 ποκ᾽ Ἀθαναία iam dedit, sed inane erat talia ad certum referre auctorem) neque Callimachus sibi constitit (e lyrica enim poesi aeolismos admisit, velut φέροισα, ex epica ου pro legitimo ω, velut πουλύ) neque ipsa lingua ad certam formam in litteris fuerat deducta. itaque nonnulla ad arbitrium necessario constituenda sunt: utrum Ποσειδάωνα an Ποτείδαωνα aut Callimachus aut Sallustius dederint, me ignorare fateor; praetuli nunc Πος. et quia traditum est (quamquam nulla haec est auctoritas) et quia vere doricum tantum Ποτειδᾶνα esset. accentus dedi quos monstrabat archetypus, Sallustianos nimirum: Callimacheos non quaeret nisi ignorantissimus quisque. haec atque talia editori potius quam lectori taedium facessunt; quae diligenter tractavi, sicut grammaticum docet, sed velim ne obliviscamur tantum non ἀδιάφορα esse, quod quidem ad Callimachum. hoc loco de eis multa verba feci, ut appareret, quantum fidei unico libro tribuenda esset, qui nobis hymnos tradidit.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: