previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Callimachum carmina ut quodque composuerat singula in publicum emisisse consentaneum est. utrum vero ipse eadem collecta et in libros digesta ediderit, an diu post auctoris mortem ab aliis collecta sint (quod veteribus lyricis et inter Alexandrinos poetas Theocrito accidit) ignoramus. sed quo tempore grammatica studia noviciis quoque poetis admoveri videmus, certus est carminum ordo per genera in libros digestorum, ita tamen ut non numeris sed generibus significentur libri, ex. gr. ἐπιγράμματα, μέλη, ἴαμβοι (Aetiorum tantum plures libri sunt, incertum an ab ipso poeta dispositi); subinde etiam proprio nomine singula carmina appellantur, haud aliter atque Pindari Simonidisve εἴδη aut Theocriti εἰδύλλια. qua in editione primus locus hymnis datus erat, sicut veterum lyricorum τὰ πρὸς θεοὺς carmina in editionibus agmen ducere solent. neque dubitandum est quin Theo Epaphroditus alii, quos in nobilioribus Callimachi carminibus illustrandis operam collocasse constat, hymnos quoque tractaverint. vergente aetate, exolescente sensim et poesi et eruditione, magis etiam Alexandrinorum poetarum, qui e noviciis classici tum facti erant, studium colebatur. princeps Christianae poeseos Gregorius, schola Nonniana, epigrammatographi aetatis Iustinianeae vix quemquam studiosius lectitare aut imitari solent quam Callimachum.1 tum fere, quarto quintove opinor saeculo, Sallustius grammaticus editionem paravit aliquot Callimachi librorum, fortasse ultimam, certe eam quae sola erat duratura. eidem Sallustio Sophoclis quam tenemus editionem debemus, in cuius scholiis studium Callimachi apertum est. hominem fuisse compilatorem nec nisi pro saeculi more eruditum consentaneum est. saeculo nono cum bona studia paene intermortua inter Graecos renovarentur, poesis non tanta quidem fecit incrementa quam philosophia rhetorica historia, emergebat tamen etiam Callimachus, atque editionem Sallustianam Hecalae, fortasse etiam Aetiorum, Suidas et Etymologici auctor usurpaverunt. quod cum iam exploratum sit2, omnis illorum temporum memoria diligenter excutienda est, ecquid Callimachei nobis subministrare possit.3 cuius multa adeo carmina superstitia fuisse epigramma docet huic etiam libro praefixum, quod ars metrica ad illa fere tempora referri iubet.

Quod carmen is homo transcripsit cui debemus, quod primus certe Callimachi liber non interiit. composuit ille hymnorum syllogam Homeri Callimachi Orphei Procli, atque cum sex Callimachi hymnis etiam scholiorum Sallustianorum quamvis exilia collectioni suae inseruit excerpta. Orphei Proclique hymnorum memoria nondum satis explorata est, videtur autem ex hoc uno archetypo pendere. Homeri hymnos continuit etiam Iliadis ille codex Mosquensis, e quo fraude Christiani de Matthaei evulsi Lugudunum Batavorum devenerunt. Iliadem codicis Mosquensis commentario BT instructam esse constat, hymni grammaticorum curae nullum tenent vestigium. qui cum in multo antiquioribus locupletioribusque editionis BT libris non legantur, in Mosquensem recepti esse videntur ex hymnorum sylloga etiamtum integriore.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: