previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[3] [111]

de hiis ergo omnibus reverencia viro debetur: appropinquare vero decet eius uxori cum honestate et cum multa modestia et timore, dando verba coniunctionis eius qui bene habet ac liciti operis et honesti, multa modestia [115] et fide utendo, parva quidem et spontanea remittendo peccata. et si quid autem per ignoranciam deliquerit, moneat nec metum incutiat sine verecundia et pudore, nec eciam sit negligens nec severus. talis quidem enim passio meretricis ad adulterium est, cum verecundia autem et pudore [120] equaliter diligere et timere libere mulieris ad proprium virum est. duplex enim timoris species est: alia quidem fit cum verecundia et pudore, qua utuntur ad patres filii sobrii et honesti et cives compositi ad benignos rectores, alia vero cum inimicicia et odio, sicut servi ad dominos et cives ad tyrannos [125] iniuriosos et iniquos.

ex hiis quoque omnibus eligens meliora, uxorem sibi concordem et fidelem et propriam facere decet, ut presente viro et non, utatur semper non minus ac si presens adesset, ut tamquam rerum communium curatores, et quando vir abest ut senciat uxor quod nullus sibi melior [130] nec modestior nec magis proprius viro suo. [131] et ostendet hoc in principio, ad commune bonum respiciens, quamvis novicia sit in talibus. et si ipse sibi maxime dominetur, optimus tocius vite rector existet et uxorem talibus uti docebit. nam nec amiciciam nec timorem absque pudore nequaquam honoravit [135] Homerus, sed ubique amare precepit cum modestia et pudore, timere autem sicut Helena ait sic dicens Priamummetuendus et reverendus es mihi et terribilis amantissime socer”, nil aliud dicens quam cum timore ipsum diligere ac pudore. et rursus Ulixes ad Nausicam dicit hocte mulier [140] valde miror et timeo”. arbitratur enim Homerus sic adinvicem virum et uxorem habere, putans ambos bene fieri taliter se habentes. nemo enim diligit nec miratur umquam peiorem nec timet eciam cum pudore, sed huiusmodi passiones contingunt adinvicem melioribus et natura benignis, [145] minoribus tamen sciencia ad se meliores. hunc habitum Ulixes ad Penelopem habens in absencia nil deliquit, Agamemnon autem propter Criseidem ad eius uxorem peccavit, in ecclesia dicens mulierem captivam et non bonam, immo ut dicam barbaram, in nullo deficere in virtutibus Clitemnistre, [150] non bene quidem, ex se liberos habente, neque nisi cohabitare usus est. qualiter enim iuste, qui antequam sciret illam qualis fieret erga se, nuper per violenciam duxit? Ulixes autem rogante ipsum Atlantis filia sibi cohabitare et promittente semper facere immortalem, nec ut fieret immortalis [155] prodire presumpsit, uxoris affectum et dilectionem et fidem maximam arbitrans penam suam fieri si malus existens immortalitatem mereatur habere. nam cum Circe iacere noluit, nisi propter amicorum salutem, immo respondit ei quod nichil dulcius eius patria posset videri quamvis [160] aspera existente, et oravit magis mortalem uxorem filiumque videre quam vivere: sic firmiter in uxorem fidem suam servabat. pro quibus recipiebat equaliter ab uxore.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (1935)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: