previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[2] [65]

mulierem quidem ergo in quodam tali typo legum et morum oportet se custodire. Vir autem leges a similibus adinveniat uxoris in usu, quoniam tamquam socia filiorum et vite ad domum viri devenit, relinquens filios genitorum viri et sui nomina habituros.quibus quid sanctius fieret aut circa que magis vir [70] sane mentis studebit, quam ex optima et preciosissima muliere liberos procreare, senectutis pastores quasi optimos et pudicos patris ac matris custodes ac tocius domus conservatores: quoniam educati quippe recte a patre et matre sancte atque iuste ipsis utencium quasi merito boni fient, hoc autem non [75] optinentes pacientur defectum. exemplum enim vite filiis nisi parentes dederint, puram et excusabilem causam adinvicem habere poterant. timorque ne contempti a filiis, cum non bene viverent, ad interitum ipsis erit.

propter que enim nichil decet obmittere ad uxoris doctrinam, ut iuxta posse [80] quasi ex optimis liberos valeant procreare. etenim agricola nichil omittit studendo, ut ad optimam terram et maxime bene cultam, semen consumere, expectans ita optimum sibi fructum fieri, et vult pro ea ut devastari non possit, si sic contigerit, mori cum inimicis pugnando: et huiusmodi mors [85] maxime honoratur. ubi autem tantum studium fit pro corporis esca, ad quam anime semen consumitur quid si pro suis liberis matre atque nutrice nonne omne studium est faciendum? hoc enim solo omne mortale semper factum immortalitatis participat, et omnes peticiones ac oraciones [90] divum permanent paternorum. unde qui contempnit hoc, et deos videtur negligere. propter deos itaque, coram quibus sacra mactavit, et uxorem duxit et multo magis se post parentes uxori tradidit ad honorem.

maximus autem honor sobrie mulieri, si videt virum suum observantem sibi castitatem [95] et de nulla alia muliere curam magis habentem, sed pre ceteris omnibus propriam et amicam et fidelem sibi existimantem.tanto etiam magis studebit se talem esse mulier. si cognoverit fideliter atque iuste ad se virum amabilem esse, et ipsa circa virum iuste fidelis erit. ergo prudentem [100] ignorare non decet nec parentum qui sui honores sunt nec qui uxori et filiis proprii et decentes, ut tribuens unicuique que sua sunt iustus et sanctus fiat. multo enim maxime graviter quisque fert honore suo privatus, nec etiam si aliorum quis multa dederit propria auferendo, libenter acceperit. [105] nichil quoque maius nec proprius est uxori ad virum, quam societas honorabilis et fidelis. propter que non decet hominem sane mentis ut ubicunque contingit ponere semen suum, nec ad qualemcunque accesserit, proprium immittere semen, ut non de generibus vilibus et iniquis similia liberis legitimis [110] fiant, et quidem uxor honore suo privetur, filiis vero obprobrium adiungatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (1935)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: