This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Primum autem exponemus, quae per se nascentia fodiuntur, uti sil, quod graece ὤχρα dicitur. haec vero multis locis, ut etiam in Italia, invenitur; sed quae fuerat optima, attica, ideo nunc non habetur, quod Athenis argentifodinae cum habuerunt familias, tunc specus sub terra fodiebantur ad argentum inveniendum. cum ibi vena forte inveniretur, nihilominus uti argentum persequebantur; itaque antiqui egregia copia silis ad politionem operum sunt usi.
Item rubricae copiosae multis locis eximuntur, sed optimae paucis, uti Ponto Sinope, et Aegypto, in Hispania Balearibus, non minus etiam Lemno, cuius insulae vectigalia Atheniensibus senatus populusque Romanus concessit fruenda.
Paraetonium vero ex ipsis locis, unde foditur, habet nomen. eadem ratione melinum, quod eius metallum in sola cycladi Melo dicitur esse.
Creta viridis item pluribus locis nascitur, sed optima Zmyrnae; hanc autem Graeci θεοδοτεῖον vocant, quod Theodotus nomine fuerat, cuius in fundo id genus cretae primum est inventum.
Auripigmentum, quod ἀρσενικόν graece dicitur, foditur Ponto. sandaraca item pluribus locis, sed optima Ponto proxime flumen Hypanim habet metallum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.