next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I

1. Inter multos ac varios errores temere inconsulteque viventium nihil propemodum indignius,1 vir optime Liberalis, dixerim, quam quod2 beneficia nec dare scimus nec accipere. Sequitur enim, ut male collocata male debeantur ; de quibus non redditis sero querimur ; ista enim perierunt, cum darentur. Nec mirum est inter plurima maximaque vitia nullum esse frequentius quam ingrati animi. [2] Id evenire ex causis pluribus video. Prima illa est, quod non eligimus dignos, quibus tribuamus. Sed nomina facturi diligenter in patrimonium et vitam debitoris inquirimus, semina in solum effetum et sterile non spargimus ; beneficia sine ullo dilectu magis proicimus quam damus. [3] Nec facile dixerim, utrum turpius sit infitiari an repetere beneficium ; id enim genus huius crediti [p. 4] est, ex quo tantum recipiendum sit, quantum ultro refertur. Decoquere vero foedissimum ob hoc ipsum, quia non opus est ad liberandam fidem facultatibus sed animo ; reddit enim beneficium, qui debet. Sed cum sit in ipsis crimen, qui ne confessione quidem grati sunt, in nobis quoque est. [4] Multos experimur ingratos, plures facimus, quia alias graves exprobratores exactoresque sumus, alias leves et quos paulo post muneris sui paeniteat, alias queruli et minima momenta calumniantes. Gratiam omnem corrumpimus non tantum postquam dedimus bene- ficia, sed dum damus. [5] Quis nostrum contentus fuit aut leviter rogari aut semel ? Quis non, cum aliquid a se peti suspicatus est, frontem adduxit, vultum avertit, occupationes simulavit, longis sermonibus et de industria non invenientibus exitum occasionem petendi abstulit et variis artibus necessitates prope- rantes elusit ; [6] in angusto vero comprensus aut distulit, id est timide negavit, aut promisit, sed difficulter, sed subductis superciliis, sed malignis et vix exeunti- bus verbis ? [7] Nemo autem libenter debet, quod non accepit, sed expressit. Gratus adversus eum esse quisquam potest, qui beneficium aut superbe abiecit aut iratus impegit aut fatigatus, ut molestia careret, dedit ? Errat, si quis sperat responsurum sibi, quem dilatione lassavit, expectatione torsit. [8] Eodem animo [p. 6] beneficium debetur, quo datur, et ideo non est neclegenter dandum ; sibi enim quisque debet, quod a nesciente accepit ; ne tarde quidem, quia, cum omni in officio magni aestimetur dantis voluntas, qui tarde fecit, diu noluit ; utique non contumeliose ; nam eum ita natura comparatum sit, ut altius iniuriae quam merita descendant et illa cito defluant, has tenax memoria custodiat, quid expectat, qui offendit, dum obligat ? Satis adversus illum gratus est, si quis beneficio eius ignoscit. [9] Non est autem, quod tardiores faciat ad bene merendum turba ingratorum. Nam primum, ut dixi, nos illam augemus ; deinde ne deos quidem immortales ab hac tam effusa nec cessante benignitate3 sacrilegi neclegentesque eorum deterrent. Utuntur natura sua et cuncta interque illa ipsos munerum suorum malos interpretes iuvant. Hos sequamur duces, quantum humana imbecillitas patitur ; demus beneficia, non feneremus. Dignus est decipi, qui de recipiendo cogitavit, cum daret. At male cesserit. [10] Et liberi et coniuges spem fefellerunt, tamen et educamus et ducimus, adeoque adversus experimenta pertinaces sumus, ut bella victi et naufragi maria repetamus. Quanto magis permanere in dandis [p. 8] beneficiis decet ! Quae si quis non dat, quia non recepit, dedit, ut reciperet, bonamque ingratorum facit causam, quibus turpe est non reddere, si licet. [11] Quam multi indigni luce sunt ! Tamen dies oritur. Quam multi, quod nati sunt, queruntur ! Tamen natura subolem novam gignit ipsosque, qui non fuisse mallent, esse patitur. [12] Hoc et magni animi et boni proprium est, non fructum beneficiorum sequi, sed ipsa et post malos quoque bonum quaerere. Quid magnifici erat multis prodesse, si nemo deceperit ? Nunc est virtus dare beneficia non utique reditura, quorum a viro egregio statim fructus perceptus est. [13] Adeo quidem ista res fugare nos et pigriores ad rem pulcherrimam facere non debet, ut, si spes mihi praecidatur gratum hominem reperiendi, malim non recipere beneficia quam non dare, quia, qui non dat, vitium ingrati antecedit. Dicam, quod sentio. Qui beneficium non reddit, magis peccat ; qui non dat, citius. 2.
Beneficia in volgus cum largiri institueris,
perdenda sunt multa, ut semel ponas bene.
In priore versu utrumque reprehendas ; nam nec in vulgum effundenda sunt, et nullius rei, minime beneficiorum, honesta largitio est ; quibus si detraxeris [p. 10] iudicium, desinunt esse beneficia, in aliud quodlibet incident nomen. [2] Sequens sensus mirificus est, qui uno bene posito beneficio multorum amissorum damna solatur. Vide, oro te, ne hoc et verius sit et magnitudini bene facientis aptius, ut illum hortemur ad danda, etiam si nullum bene positurus est. Illud enim falsum est " perdenda sunt multa " ; nullum perit, quia, qui perdit, computaverat. [3] Beneficiorum simplex ratio est : tantum erogatur ; si reddet aliquid, lucrum est, si non reddet, damnum non est. Ego illud dedi, ut darem. Nemo beneficia in calendario scribit nec avarus exactor ad horam et diem appellat. Numquam illa vir bonus cogitat nisi admonitus a reddente ; alioqui in formam crediti transeunt. Turpis feneratio est beneficium expensum ferre. [4] Qualiscumque priorum eventus est, persevera in alios conferre; melius apud ingratos iacebunt, quos aut pudor aut occasio aut imitatio aliquando gratos poterit efficere. Ne cessaveris, opus tuum perage et partes boni viri exsequere. Alium re, alium fide, alium gratia, alium consilio, alium praeceptis salubribus adiuva. [5] Officia etiam ferae sentiunt, nec ullum tam immansuetum animal est, quod non cura mitiget et in amorem sui vertat. Leonum ora a magistris impune [p. 12] tractantur, elephantorum feritatem usque in servile obsequium demeretur cibus ; adeo etiam, quae extra intellectum atque aestimationem beneficii posita sunt, adsiduitas tamen meriti pertinacis evincit. Ingratus est adversus unum beneficium ? Adversus alterum non erit. Duorum oblitus est ? Tertium etiam in eorum, quae exciderunt, memoriam reducet. 3. Is perdet beneficia, qui cito se perdidisse credit ; at qui instat et onerat priora sequentibus, etiam ex duro et immemori pectore gratiam extundit. Non audebit adversus multa oculos attollere ; quocumque se convertit memoriam suam fugiens, ibi te videat : beneficiis illum tuis cinge. [2] Quorum quae vis quaeve proprietas sit, dicam, si prius illa, quae ad rem non pertinent, transilire mihi permiseris, quare tres Gratiae et quare sorores sint, et quare manibus implexis, et quare ridentes et iuvenes4 et virgines solutaque ac perlucida veste. [3] Alii quidem videri volunt unam esse, quae det beneficium, alteram, quae accipiat, tertiam, quae reddat ; alii tria beneficorum5 esse genera, promerentium, reddentium, simul accipientium reddentiumque. [4] Sed utrumlibet ex istis iudica verum ; quid ista nos scientia iuvat ? Quid ille consertis manibus in se redeuntium chorus ? Ob hoc, quia ordo beneficii [p. 14] per manus transeuntis nihilo minus ad dantem revertitur et totius speciem perdit, si usquam interruptus est, pulcherrimus, si cohaeret et vices servat. In eo est aliqua tamen maioris dignatio, sicut pro- merentium. [5] Vultus hilari sunt, quales solent esse, qui dant vel accipiunt beneficia ; iuvenes, quia non debet beneficiorum memoria senescere; virgines, quia incorrupta sunt et sincera et omnibus sancta ; in quibus nihil esse adligati decet nec adstricti ; solutis itaque tunicis utuntur ; perlucidis autem, quia beneficia conspici volunt. [6] Sit aliquis usque eo Graecis emancipatus, ut haec dicat necessaria; nemo tamen erit, qui etiam illud ad rem iudicet pertinere, quae nomina illis Hesiodus imposuerit. Aglaien maximam natu appellavit, mediam Euphrosynen, tertiam Thaliam. Horum nominum interpretationem, prout cuique visum est, deflectit et ad rationem aliquam conatur perducere, cum Hesiodus puellis suis, quod voluit, nomen imposuerit. [7] Itaque Homerus uni mutavit, Pasithean appellavit et in matrimonium promisit, ut scias non esse illas virgines Vestales. Inveniam alium poetam, apud quem praecingantur et spissis aut Phryxianis prodeant. Ergo et Mercurius una stat, non quia beneficia ratio commendat vel oratio, sed quia pictori ita visum est. [p. 16] [8] Chrysippus quoque, penes quem subtile illud acumen est et in imam penetrans veritatem, qui rei agendae causa loquitur et verbis non ultra, quam ad intellectum satis est, utitur, totum librum suum his ineptus replet, ita ut de ipso officio dandi, accipienda reddendi beneficii pauca admodum dicat ; nec his fabulas, sed haec fabulis inserit. [9] Nam praeter ista, quae Hecaton transcribit, tres Chrysippus Gratias ait Iovis et Eurynomes filias esse, aetate autem minores quam Horas, sed meliuscula facie et ideo Veneri datas comites. Matris quoque nomen ad rem iudicat pertinere : Eurynomen enim dictam, quia late patentis patrimonii sit beneficia dividere ; tamquam matri post filias soleat nomen imponi aut poetae vera nomina reddant ! [10] Quemadmodum nomenclatori memoriae loco audacia est et, cuicumque nomen non potest reddere, imponit, ita poetae non putant ad rem pertinere verum dicere, sed aut necessitate coacti aut decore corrupti id quemque vocari iubent, quod belle facit ad versum. Nec illis fraudi est, si aliud in censum detulerunt ; proximus enim poeta suum illas ferre nomen iubet. Hoc ut scias ita esse, ecce Thalia, de qua cum maxime agitur, apud Hesiodum Charis est, apud Homerum Musa. 4. Sed ne faciam, quod reprehendo, omnia ista, [p. 18] quae ita extra rem sunt, ut ne circa rem quidem sint, relinquam. Tu modo nos tuere, si quis mihi obiciet, quod Chrysippum in ordinem coegerim, magnum mehercules virum, sed tamen Graecum, cuius acumen nimis tenue retunditur et in se saepe replicatur ; etiam cum agere aliquid videtur, pungit, non per- forat. Hic vero quod acumen est ? [2] De beneficiis dicendum est et ordinanda res, quae maxime humanam societatem alligat ; danda lex vitae, ne sub specie benignitatis inconsulta facilitas placeat, ne liberalitatem, quam nec deesse oportet nec superfluere, haec ipsa observatio restringat, dum temperat ; [3] docendi sunt libenter dare, libenter accipere, libenter reddere et magnum ipsis certamen proponere, eos, quibus obligati sunt, re animoque non tantum aequare sed vincere, quia, qui referre gratiam debet, numquam consequitur, nisi praecessit ; hi docendi sunt nihil imputare, illi plus debere. [4] Ad hanc honestissimam contentionem beneficiis beneficia vincendi sic nos adhortatur Chrysippus, ut dicat verendum esse, ne, quia Charites Iovis filiae sunt, parum se grate gerere sacri- legium sit et tam bellis puellis fiat iniuria ! [5] Tu me aliquid eorum doce, per quae beneficentior gratiorque adversus bene merentes fiam, per quae obligantium [p. 20] obligatorumque animi certent, ut, qui praestiterunt, obliviscantur, pertinax sit memoria debentium. Istae vero ineptiae poetis relinquantur, quibus aures oblec- tare propositum est et dulcem fabulam nectere. [6] At qui ingenia sanare et fidem in rebus humanis retinere, memoriam officiorum ingerere animis volunt, serio loquantur et magnis viribus agant ; nisi forte existimas levi ac fabuloso sermone et anilibus argumentis prohiberi posse rem perniciosissimam, beneficiorum novas tabulas. 5. Sed quemadmodum supervacua transcurram, ita exponam necesse est hoc primum nobis esse discendum, quid accepto beneficio debeamus. Debere enim se ait6 alius pecuniam, quam accepit, alius con- sulatum, alius sacerdotium, alius provinciam. [2] Ista autem sunt meritorum signa, non merita. Non potest beneficium manu tangi ; res animo geritur. Multum interest inter materiam beneficii et beneficium ; itaque nec aurum nec argentum nec quicquam eorum, quae pro maximis accipiuntur, beneficium est, sed ipsa tribuentis voluntas. Imperiti autem id, quod oculis incurrit et quod traditur possideturque, solum notant, cum contra illud, quod in re carum atque pretiosum est, parvi pendunt. [3] Haec, quae tenemus, quae aspicimus, in quibus cupiditas nostra haeret, caduca sunt, auferre nobis et fortuna et iniuria potest. Beneficium etiam amisso [p. 22] eo, per quod datum est, durat ; est enim recte factum, quod irritum nulla vis efficit. [4] Amicum a piratis redemi, hunc alius hostis excepit et in carcerem condidit ; non beneficium, sed usum beneficii mei sustulit. Ex naufragio alicui raptos vel ex incendio liberos reddidi, hos vel morbus vel aliqua fortuita iniuria eripuit ; manet etiam sine illis, quod in illis datum est. [5] Omnia itaque, quae falsum beneficii nomen usurpant, ministeria sunt, per quae se voluntas amica explicat. Hoc in aliis quoque rebus evenit, ut aliubi sit species rei, aliubi ipsa res. Imperator aliquem torquibus, murali et civica donat. [6] Quid habet per se corona pretiosum ? Quid praetexta ? Quid fasces ? Quid tribunal et currus ? Nihil horum honor est, sed honoris insigne. Sic non est beneficium id, quod sub oculos venit, sed beneficii vestigium et nota. 6. Quid est ergo beneficium ? Benevola actio tribuens gaudium capiensque tribuendo in id, quod facit, prona et sponte sua parata. Itaque non, quid fiat aut quid detur, refert, sed qua mente, quia beneficium non in eo, quod fit aut datur, consistit, sed in ipso dantis aut facientis animo. [2] Magnum autem esse inter ista discrimen vel ex hoc intellegas licet, quod [p. 24] beneficium utique bonum est, id autem, quod fit aut datur, nec bonum nec malum est. Animus est, qui parva extollit, sordida illustrat, magna et in pretio habita dehonestat ; ipsa, quae appetuntur, neutram naturam habent, nec boni nec mali; refert, quo illa rector impellat, a quo forma rebus datur. [3] Non est beneficium ipsum, quod numeratur aut traditur, sicut ne in victimis quidem, licet opimae sint auroque praefulgeant, deorum est honor sed recta ac pia voluntate venerantium. Itaque boni etiam farre ac fitilla religiosi sunt ; mali rursus non effugiunt impietatem, quamvis aras sanguine multo cruentaverint. 7. Si beneficia in rebus, non in ipsa benefaciendi voluntate consisterent, eo maiora essent, quo maiora sunt, quae accipimus. Id autem falsum est ; non numquam enim magis nos obligat, qui dedit parva magnifice, qui " regum aequavit opes animo," qui exiguum tribuit sed libenter, qui paupertatis suae oblitus est, dum meam respicit, qui non voluntatem tantum iuvandi habuit sed cupiditatem, qui accipere se putavit beneficium, cum daret, qui dedit tamquam numquam1 recepturus, recepit, tamquam non dedisset, qui occasionem, qua prodesset, et occupavit et quaesiit. [2] Contra ingrata sunt, ut dixi, licet re ac [p. 26] specie magna videantur, quae danti aut extorquentur aut excidunt, multoque gratius venit, quod facili quam quod plena manu datur. [3] Exiguum est, quod in me contulit, sed amplius non potuit ; at hic quod dedit, magnum est, sed dubitavit, sed distulit, sed, cum daret, gemuit, sed superbe dedit, sed circumtulit et placere non ei, cui praestabat, voluit; ambitioni dedit, non mihi. 8. Socrati cum multa pro suis quisque facultatibus offerrent, Aeschines, pauper auditor: " Nihil," inquit, " dignum te, quod dare tibi possim, invenio et hoc uno modo pauperem esse me sentio. Itaque dono tibi, quod unum habeo, me ipsum. Hoc munus rogo, qualecumque est, boni consulas cogitesque alios, cum multum tibi darent, plus sibi reliquisse." Cui Socrates : [2] " Quidni tu," inquit, " magnum munus mihi dederis, nisi forte te parvo aestimas ? Habebo itaque curae, ut te meliorem tibi reddam, quam accepi." Vicit Aeschines hoc munere Alcibiadis parem divitiis animum et omnem iuvenum opulentorum munificentiam. 9. Vides, quomodo animus inveniat liberalitatis materiam etiam inter angustias. Videtur mihi dixisse : " Nihil egisti, fortuna, quod me pauperem esse voluisti; expediam dignum nihilo minus huic viro [p. 28] munus, et quia de tuo non possum, de meo dabo." Neque est, quod existimes illum vilem sibi fuisse : pretium se sui fecit. Ingeniosus adulescens invenit, quemadmodum Socraten sibi daret. Non quanta quaeque sint, sed a quali profecta, prospiciendum.7 [2] Callidus8 non difficilem aditum praebuit immodica cupientibus spesque improbas nihil re adiuturus verbis fovit ; at peior opinio, si lingua asper, vultu gravis cum invidia fortunam suam explicuit. Colunt enim detestanturque felicem et, si potuerint, eadem facturi odere facientem.9 [3] Coniugibus alienis ne clam quidem sed aperte ludibrio habitis suas aliis permisere. Rusticus, inhumanus ac mali moris et inter matronas abominanda condicio est, si quis coniugem suam in sella prostare vetuit et vulgo admissis inspectoribus vehi perspicuam undique. [4] Si quis nulla se amica fecit insignem nec alienae uxori annuum praestat, hunc matronae humilem et sordidae libidinis et ancillariolum vocant. Inde decentissimum sponsaliorum genus est adulterium et in consensu vidui caelibatus, quoniam nemo [p. 30] uxorem duxit, nisi qui abduxit. [5] Iam rapta spargere, sparsa fera et acri avaritia recolligere certant; nihil pensi habere, paupertatem alienam contemnere, suam magis10 quam ullum aliud vereri malum, pacem iniuriis perturbare, imbecilliores vi ac metu premere. Nam provincias spoliari et nummarium tribunal audita utrimque licitatione alteri addici non mirum, quoniam, quae emeris, vendere gentium ius est ! 10. Sed longius nos impetus evehit provocante materia ; itaque sic finiamus, ne in nostro saeculo culpa subsidat. Hoc maiores nostri questi sunt, hoc nos querimur, hoc posteri nostri querentur, eversos mores, regnare nequitiam, in deterius res humanas et omne nefas labi. At ista eodem stant loco stabuntque, paulum dumtaxat ultra aut citra mota, ut fluctus, quos aestus accedens longius extulit, recedens interiore litorum vestigio tenuit. [2] Nunc in adulteria magis quam in alia peccabitur, abrumpetque frenos pudicitia ; nunc conviviorum vigebit furor et foedissimum patrimoniorum exitium, culina ; nunc cultus corporum nimius et formae cura prae se ferens animi deformitatem ; nunc in petulantiam et audaciam erumpet male dispensata libertas ; nunc in [p. 32] crudelitatem privatam ac publicam ibitur bellorumque civilium insaniam, qua omne sanctum ac sacrum profanetur ; habebitur aliquando ebrietati honor, et plurimum meri cepisse virtus erit. [3] Non expectant uno loco vitia, sed mobilia et inter se dissidentia tumultuantur, pellunt in vicem fuganturque ; ceterum idem semper de nobis pronuntiare debebimus, malos esse nos, malos fuisse, — invitus adiciam, et futuros esse. [4] Erunt homicidae, tyranni, fures, adulteri, raptores, sacrilegi, proditores ; infra omnia ista ingratus est, nisi quod omnia ista ab ingrato sunt, sine quo vix ullum magnum facinus adcrevit. Hoc tu cave tamquam maximum crimen ne admittas ; ignosce tamquam levissime, si admissum est. Haec est enim iniuriae summa : beneficium perdidisti. Salvum est enim tibi ex illo, quod est optimum : dedisti. [5] Quemadmodum autem curandum est, ut in eos potissimum beneficia conferamus, qui grate responsuri erunt, ita quaedam, etiam si male de illis sperabitur, faciemus tribuemusque, non solum si iudicabimus ingratos fore, sed si sciemus fuisse. Tamquam si filios alicui restituere potero magno periculo liberatos sine ullo meo, non dubitabo. Dignum etiam impendio sanguinis mei tuebor et in partem discriminis veniam ; indignum [p. 34] si eripere latronibus potero clamore sublato, salutarem vocem homini non pigebit emittere. 11. Sequitur, ut dicamus, quae beneficia danda sint et quemadmodum. Primum demus necessaria, deinde utilia, deinde iucunda, utique mansura. Incipiendum est autem a necessariis ; aliter enim ad animum pervenit, quod vitam continet, aliter, quod exornat aut instruit. Potest in eo aliquis fastidiosus esse aestimator, quo facile cariturus est, de quo dicere licet : " Recipe, non desidero ; meo contentus sum." Interim non reddere tantum libet, quod acceperis, sed abicere. [2] Ex his, quae necessaria sunt, quaedam primum obtinent locum, sine quibus non possumus vivere, quaedam secundum, sine quibus non debemus, quaedam tertium, sine quibus nolumus. [3] Prima huius notae sunt : hostium manibus eripi et tyrannicae irae et proscriptioni et aliis periculis, quae varia et incerta humanam vitam obsident. Quidquid horum discusserimus, quo maius ac terribilius erit, hoc maiorem inibimus gratiam ; subit enim cogitatio, quantis sint liberati malis, et lenocinium est muneris antecedens metus. Nec tamen ideo debemus tardius quemquam servare, quam possumus, ut muneri nostro timor imponat pondus. [4] Proxima ab his sunt, [p. 36] sine quibus possumus quidem vivere, sed ut mors potior sit, tamquam libertas et pudicitia et mens bona. Post haec habebimus coniunctione ac sanguine usuque et consuetudine longa cara, ut liberos, coniuges, penates, cetera, quae usque eo animus sibi applicuit, ut ab illis quam vita divelli gravius existimet. [5] Subsecuntur utilia, quorum varia et lata materia est ; hic erit pecunia non superfluens sed ad sanum modum habendi parata ; hic erit honor et processus ad altiora tendentium ; nec enim utilius quicquam est quam sibi utilem fieri. Iam cetera ex abundanti veniunt delicatos factura. In his sequemur, ut opportunitate grata sint, ut non vulgaria, quaeque aut pauci habuerint aut pauci intra hanc aetatem aut hoc modo, quae, etiam si natura pretiosa non sunt, tempore aut loco fiant. [6] Videamus, quid oblatum maxime voluptati futurum sit, quid frequenter occursurum habenti, ut totiens nobiscum quotiens cum illo sit. Utique cavebimus, ne munera supervacua mittamus, ut feminae aut seni arma venatoria, ut rustico libros, ut studiis ac litteris dedito retia. Aeque ex contrario circumspiciemus, [p. 38] ne, dum grata mittere volumus, suum cuique morbum exprobratura mittamus, sicut ebrioso vina et valetudinario medicamenta. Maledictum enim incipit esse, non munus, in quo vitium accipientis adgnoscitur. 12. Si arbitrium dandi penes nos est, praecipue mansura quaeremus, ut quam minime mortale munus sit. Pauci enim sunt tam grati, ut, quid acceperint, etiam si non vident, cogitent. Ingratos quoque memoria cum ipso munere incurrit, ubi ante oculos est et oblivisci sui non sinit, sed auctorem suum ingerit et inculcat. Eo quidem magis duratura quaeramus, quia numquam admonere debemus ; ipsa res evanescentem memoriam excitet. [2] Libentius donabo argentum factum quam signatum ; libentius statuas quam vestem et quod usus brevis deterat. Apud paucos post rem manet gratia ; plures sunt, apud quos non diutius in animo sunt donata, quam in usu. Ego, si fieri potest, consumi munus meum nolo ; extet, haereat amico meo, convivat. [3] Nemo tam stultus est, ut monendus sit, ne cui gladiatores aut venationem iam munere edito mittat et vestimenta aestiva bruma, hiberna solstitio. Sit in beneficio sensus communis ; tempus, locum ob- [p. 40] servet, personas, quia momentis quaedam grata et ingrata sunt. Quanto acceptius est, si id damus, quod quis non habet, quam cuius copia abundat, quod diu quaerit nec invenit, quam quod ubique visurus est ! [4] Munera non tam pretiosa quam rara et exquisita sint, quae etiam apud divitem sui locum faciant, sicut gregalia quoque poma et post paucos dies itura in fastidium delectant, si provenere maturius. Illa quoque non erunt sine honore, quae aut nemo illis alius dedit aut nos nulli alii. 13. Alexandro Macedoni, cum victor Orientis animos supra humana tolleret. Corinthii per legatos gratulati sunt et civitate illum sua donaverunt. Cum risisset hoc Alexander officii genus, unus ex legatis : " Nulli," inquit, " civitatem umquam dedimus alii quam tibi et Herculi." [2] Libens accepit non dilutum honorem et legatos invitatione aliaque humanitate prosecutus cogitavit, non qui sibi civitatem darent, sed cui dedissent ; et homo gloriae deditus, cuius nec naturam nec modum noverat. Herculis Liberique vestigia sequens ac ne ibi quidem resistens, ubi illa defecerant, ad socium honoris sui respexit a dantibus, tamquam caelum, quod mente vanissima complecte- [p. 42] batur, teneret, quia Herculi aequabatur ! [3] Quid enim illi simile habebat vesanus adulescens, cui pro virtute erat felix temeritas ? Hercules nihil sibi vicit; orbem terrarum transivit non concupiscendo, sed iudicando, quid vinceret, malorum hostis, bonorum vindex, terrarum marisque pacator. At hic a pueritia latro gentiumque vastator, tam hostium pernicies quam amicorum, qui summum bonum duceret terrori esse cunctis mortalibus, oblitus non ferocissima tantum, sed ignavissima quoque animalia timeri ob malum virus. 14. Ad propositum nunc revertamur. Beneficium si qui quibuslibet dat, nulli gratum est ; nemo se stabularii aut cauponis hospitem iudicat nec convivam dantis epulum, ubi dici potest : " Quid enim in me contulit ? Nempe hoc, quod et in illum vix bene notum sibi et in illum etiam inimicum ac turpissimum hominem. Numquid enim me dignum iudicavit ? Morbo suo morem gessit ! " Quod voles gratum esse, rarum effice; quivis11 patitur sibi imputari. [2] Nemo haec ita interpretetur, tamquam reducam liberalitatem et frenis artioribus reprimam ; illa vero, in quantum libet, exeat, sed eat, non erret. Licet ita largiri, ut unusquisque, etiam si cum multis accepit, [p. 44] in populo se esse non putet. [3] Nemo non habeat aliquam familiarem notam, per quam speret se propius admissum. Dicat : " Accepi idem, quod ille, sed ultro. Accepi, quod ille, sed ego intra breve tempus, cum ille diu meruisset. Sunt, qui idem habeant, sed non eisdem verbis datum, non eadem comitate tribuentis. Ille accepit, cum rogasset ; ego non rogaram. Ille accepit, sed facile redditurus, sed cuius senectus et libera orbitas magna promittebat ; mihi plus dedit, quamvis idem dederit, quia sine spe recipiendi dedit." [4] Quemadmodum meretrix ita inter multos se dividet, ut nemo non aliquod signum familiaris animi ferat, ita, qui beneficia sua amabilia esse vult, excogitet, quomodo et multi obligentur et tamen singuli habeant aliquid, quo se ceteris praeferant. 15. Ego vero beneficiis non obicio moras ; quo plura maioraque fuerint, plus adferent laudis. At sit iudicium ; neque enim cordi esse cuiquam possunt forte ac temere data. [2] Quare si quis existimat nos, cum ista praecipimus, benignitatis fines introrsus referre et illi minus laxum limitem aperire, ne perperam monitiones nostras exaudivit.12 Quam enim virtutem [p. 46] magis veneramur ? Cui magis stimulos addimus ? Quibusve tam convenit haec adhortatio quam nobis societatem generis humani sancientibus ? [3] Quid ergo est ? Cum sit nulla honesta vis animi, etiam si a recta voluntate incepit, nisi quam virtutem modus fecit, veto liberalitatem nepotari. Tunc iuvat accepisse beneficium et supinis quidem manibus, ubi illud ratio ad dignos perducit, non quolibet casus et consilii indigens impetus defert ; quod ostentare libet et inscribere sibi. [4] Beneficia tu vocas, quorum auctorem fateri pudet ? At illa quanto gratiora sunt quantoque in partem interiorem animi numquam exitura descendunt, cum delectant cogitantem magis a quo, quam quid acceperis ? [5] Crispus Passienus solebat dicere quorundam se iudicium malle quam beneficium, quorundam beneficium malle quam iudicium, et subiciebat exempla. " Malo," aiebat, " divi Augusti iudicium, malo Claudii beneficium." Ego vero nullius puto expetendum esse beneficium, cuius vile iudicium est. [6] Quid ergo ? Non erat accipiendum a Claudio, quod dabatur ? Erat, sed sicut a fortuna, quam scires posse statim malam fieri. Quid ista inter se mixta [p. 48] dividimus ? Non est beneficium, cui deest pars optima, datum esse iudicio : alioqui pecunia ingens, si non ratione nec recta voluntate donata est, non magis beneficium est quam thesaurus. Multa sunt autem, quae oportet accipere nec debere.

1 indignius commonly supplied ; diffusius dixerim quam quod Bourgery ; discerni haec duo dixerim quod Préchac.

2 quam quod MG2: quod N, Hosius after a lacuna.

3 nec cessante benignitate corrected by Lipsius: necessitate O.

4 et iuvenes added by Gertz.

5 beneficorum corrected by Madvig : beneficiorum O.

6 ait added by Madvig.

7 quali profecta prospiciendum Hosius before a lacuna: quali proficiendum NRP; quali profecta scire proficit Préchac.

8 Before callidus Préchac supplies En dominus and for opinio below reads Opimio (cf. Hor. Sat. ii. 3. 142).

9 After facientem Hosius indicates a lacuna.

10 magis added by Gertz ; omitted by Hosius.

11 quivis Préchac : quis N; so Hosius adding volgaria after imputari.

12 exaudivit Préchac : exaudiat O : exaudit Hosius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: