This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Si licet et pateris, nomen facinusque tacebo,
et tua Lethaeis acta dabuntur aquis,
nostraque vincetur lacrimis clementia 1 seris,
fac modo te pateat paenituisse tui;
5fac modo te damnes cupiasque eradere vitae
tempora, si possis, Tisiphonea tuae.
sin minus, et flagrant odio tua pectora nostro,
induet infelix arma coacta dolor,
sim licet extremum, sicut sum, missus in orbem,
10nostra suas istinc 2 porriget ira manus,
omnia, si nescis, Caesar mihi iura reliquit,
et sola est patria poena carere mea.
et patriam, modo sit sospes, speramus ab illo:
saepe Iovis telo quercus adusta viret.
15denique vindictae si sit mihi nulla facultas,
Pierides vires et sua tela dabunt,
quod Scythicis habitem longe summotus in oris,
siccaque sint oculis proxima signa meis, [p. 196]
nostra per inmensas ibunt praeconia gentes,
20quodque querar notum qua patet orbis erit.
ibit ad occasum quicquid dicemus ab ortu,
testis et Hesperiae vocis Eous erit.
trans ego tellurem, trans altas audiar undas,
et gemitus vox est magna futura mei,
25nec tua te sontem tantummodo saecula norint .
perpetuae crimen posteritatis eris.
iam feror in pugnas et nondum cornua sumpsi,
nec mihi sumendi causa sit ulla velim.
Circus adhuc cessat; spargit iam torvus 3 harenam
30taurus et infesto iam pede pulsat humum.
hoc quoque, quam volui, plus est. cane, Musa, receptus,
dum licet huic nomen dissimulare suum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.